Questo testo è completo. |
◄ | Liber septimus | Liber nonus | ► |
LIBER OCTAVUS
Iam bona Zambellum riscossum carcere coniunx
Laena receptarat, straniis usata carezzis.
Quomodo? num basis? laetis num amplexibus? ut mos
coniugis est, quando palpat cativella maritum?
5Absit, sed grosso poverum bastone recepit,
atque cosiduras saldavit supra zuponem.
Hanc Zambellus habet requiem post carceris usum.
Sed tribus exactis mox giornis, Laena maritum
disgrossare suum varias vult circa facendas,
10ut meschina queat perdutas scodere cosas,
namque sibi Cingar borsam tettaverat omnem,
hique tapinelli cophinum sine pane catarant.
Ergo iubet prudens Zambello Laena tacono,
ut properans urbi procazzet vendere vaccam.
15Haec est illa quidem vaccarum maxima, qua non
altra fuit maium toto celebrandior orbe,
de qua non modicos habuit Cipada casettos,
de qua quottidie magnum caldare pienum
lacte cavabatur, nec non urbs tota botiros,
20mascherpasque suas gustabat tempore quoquo
et (sic sic patres dixere nepotibus ante)
istam appellavit Bertus Pannada Chiarinam.
Denique Zambellus virgam brancavit aguzzam,
quam, Calepine, vocas stimulum, Comina, goiolum,
25et pungens vaccam dicebat:—Vallà, Chiarina.—
Inde facit vocem quam nemo scribere posset.
Sed quia mercati non impararat abaccum,
atque super steccos ignorat scribere contum,
ista pro causa praecepit Laena marito:
30ut vendat vaccam, nec tolgat allora monetam,
ast in credenzam, si quis vult tradere quidquam,
quidquam in credenzam capiat, tamen omnia fiant
testibus adductis; et quisquis comprat ab illo
det bolletinum, fidei pro pignore, scriptum,
35namque die sabato vult ipsa rescodere nummos.
— Sic faciam — Zambellus ait, — sta in pace fratantum. —
Mox vaccam stimulans — Zais, — inquit — zira, mamao. —
Subbiat inde, velut quum menat plaustra biolcus.
Cingar id audivit, Berta referente, quid egit?
40Non stetit abadam, properat, properansque susurrat:
— Qui nimis indusiat, caldum non mangiat arostum,
et male se allogiat, qui troppum tardus arivat,
amisitque bonum tardans limaga boconem. —
Talia dum secum meditat, frezzose caminat,
45et veniens urbem sperat quistare Chiarinam.
Ingreditur plenam varia de merce botegam,
quam tenet hebraeus, Sadoccum nomine dicunt,
qui circuncisus pollebat munere trino,
signatusque Deo fuerat, ne incognitus esset,
50lumine sguerzus erat, pede zoppus, tergore gobbus.
Qui centum miseros usurae sfecerat arte.
Vestimentorum pendebat copia grandis:
cappae, zupones, calzae, variaeque pelandae,
zacchetti, socchae, guarnelli, sive camorae.
55Cingar, deposito pegno, velut usus habetur,
sguarnazzam vestit frustam, totamque bisuntam.
Inde facit propriam sibi gialdam tradere brettam,
et vestes adeo similes giottonus adobbat,
quod circoncisum pensasset quisque Sadocchum.
60Iam rivat in piazzam, baganaius creditur, ecce
vacca procul visa est Chiarina, suusque biolcus.
Protinus incipiens garletto vadere zoppo,
et claudens oculum sguerzo cum lumine dextrum,
et fingens gobbam storto gallone caminat,
65de passu in passu iudaica verba susurrat.
Sbraiat Zambellus, quanto sbraiore potebat:
— O quis homo vult hanc bellam comprare vedellam? —
Cingar, ut ascoltat, vix calcat pectore risam.
Hunc tamen incontra veniens, hunc primus afrontat,
70et stralunatis oculis gambisque retortis,
sic ait: — Ipse tuam comprabo, rustice, vaccam.
Quid vis? quid montat? solum pete, quaeso, doverum. —
Cui Zambellus ait: — Si vis comprare Chiarinam,
ecce tibi vendam, nostrum faciamus acordum,
75nolo peraddessum pro ipsa tirare monetam,
ast in credenzam mihi da quodcunque talentat,
atque manu propria voias mihi fare bolettam,
namque die sabato veniet riscodere nummos
Laena, tibi reddens cartam pro pignore scriptam. —
80Respondet Cingar: — Venias, ita nempe pagabo,
sed vaccam mena tecum, sic mattus adunca es,
qui venis et smemorans lassas deretro Chiarinam? —
— Oh — Zambellus ait, — non sum; zais, valla, camina. —
Ergo marangonis simul intravere botegam,
85a quo credenzam Cingar lignaminis emit,
in qua tres pisces abscondit nomine barbos,
qui barbi tales ovos in corpore gestant,
quales si comedas ventramina tota cagabis.
Mox piat inchiostrum, multa praesente brigata,
90scribit in hac forma, hebreorum more roverso:
«Zambellus, Berti Pannadae filius olim,
vendit iudaeo Sadoccho nomine vaccam,
cui dare promittit sabato veniente futuro
octo fiorinos Reni, testante Catoio,
95Bergnaccaque simul, Mengo, pretoque Giarono,
in quorum ipse fidem nomen subscribo Sadocchi».
Hoc facto pigat cartam, stampatque sigillum,
credenzamque simul Zambello mittit adossum,
atque casam versus mandat, retinetque Chiarinam.
100
Zambellus sudat, nimium credenza pesabat.
Laetus abit, magnumque putat fecisse guadagnum.
Cingar ad hebraeum tornat, redditque pelandam,
vendit et ulterius sub forma Cingaris illi
vaccam Chiarinam, pro qua tirat octo ducatos,
105nam cito maturum paritura est illa vedellum.
Non appena quidem nummos zaffaverat illos,
Zambellum nimio credenzae pondere tardum
praecedit cursu, truncans per devia stradam.
Inde urbem versus rediens, videt ecce propinquum
110Zambellum contra venientem, fasce sub ipso
valde fadigantem et multo sudore bofantem.
Sed labor hic animo nihil est infestus alegro.
Cingar praeteriens non illum noscere fingit,
sed Zambellus eum cernens sub pondere restat,
115et vocat: — Heus, Cingar, quo vadis? resta pochinum. —
Cingar se voltat: — Quis me vult? — inquit, — oh certe
non te cognoram, Zambelle galante, sub ipso
credenzae peso; quid nam portatur in illa? —
Ad quem Zambellus: — Robbas trafegare bisognat,
120sum mercadantus, vendo, comproque facendas,
tu memorare tamen debes, sensuque tenere
quando spopondisti merdae mihi quattuor urnas. —
— Ne dubita — dixit Cingar, — promissa dabuntur.
Iam non materia quis erit te ricchior ista?
125Non ego deciperem te, mi Zambelle Panada,
quae tibi promisi semel, attendenda memento.
An te piccandum modo de praesone cavassem,
si, Zambelle, tibi non esset Cingar amicus?
Sis certus, quod habes et semper habebis amicum.
130Sunt haec verba tamen, potuisti cernere provam.
Sed dic, quid portas? quae mercantia trovata est? —
Ad quem Zambellus: — Pisces credenza piavit,
quos mea mangiabit, veluti mangiare talentat,
uxor quae praegna est et habet sub ventre putellum,
135ad quam non ullum lasso mancare bisognum;
si non ipse darem quidquid sua voia rechiedit,
impregnata quidem se dispregnaret afattum. —
Cui Cingar: — Qualem facis, o fratelle, bonopram,
namque tuae uxori gravidae succurrere debes.
140Illa cosinandi scusanda est fare laborem,
namque abortivum faceret mortumque putinum. —
Tunc per «abortivum» putat hunc dixisse «botirum»,
qua propter Zambellus ait: — Non illa botirum
plus faciet, quoniam modo vendita vacca Chiarina est,
145illam Sadoccus sguerzus compravit adessum.
Ast in pace mane, mi Cingar, ad revidendum. —
Sic ait, et tandem Cipadae stancus arivat.
Sed sua quando casam iunxit, non Laena trovatur,
iverat ad gesiam se confessare, vel altrum;
150et secum portans chiavem, chiavaverat ussos,
balconesque omnes, ne ladris robba pateret.
Sudat Zambellus, somam de tergore ponit,
vultque disinandos padella frizere pisces,
at nec per portam poterit nec per ve fenestram
155hic intrare, caput grattat, desperat, adirat.
Sed tantum grafiat memorem sibi denique testam,
quod reperit foggiamque novam, studiumque galantum
intrandi, saliens cum scala tecta palazzi.
Ac ibi camisa brazzum smanicavit utrunque,
160dabandamque ipsos coepit convertere cuppos,
ut sibi per busum tecti via larga fiatur.
En venit interea, bene confessata Copino,
Laena, videtque domum iam totam desuper omni
culmine scopertam, tegulasque, trabesque remossos,
165perque casam totam penetrans guardabat Apollo.
Pro dolor! ut cernit tantam bona Laena ruinam,
— Ah manigolde — cridat, — boiazzaque, bestia matta,
cernere quem possim nunc nunc sibi rumpere collum!
Quid, poltrone, cagas? quis te diavolazzus agrezat?
170O Deus, en quali sposata est Laena marito!
Cur potius non sum magno mandata diablo?
Sit maladetta dies, in qua mihi mater Agnesa
dixit: — Zambellum sumes, o Laena, maritum. —
Quid seguitas ancum? sta quetus, brutte ribalde.
175Non cessas anchora domum scovertere? me me
scontentam! descende cito, descende, gaioffe. —
Zambellus magnam se sentit habere pauram,
iamque tracagnadis schenam disponit usatam.
Qui tamen in scala, dum culmine callat ab alto,
180dicebat supplex: — Perdona, Laena, marito.
Fretta cosinandi pisces fare talia suasit. —
Illa sed in furia non audit verba tapini,
omnibus ut forzis scalam ruzavit in illam,
quod plus quam voluit prestum discendit, et aspram
185inter saxa dedit scala ruinante culadam.
— Oyme — cridat, cridat: — oyme, Deus, perdona, sorella,
perdonanza, precor, me, sum contentus, amazza,
talia si may plus ego fecero, parce, padimma. —
Sed supra trippam saltaverat illa mariti,
190quem pugnis, calcisque simul furiosa marazzat.
Huc visinanza venit, rumorem currit ad illum,
Zambellumque trovat sub calcibus esse diablae.
Non tamen est mirum, quia cosa novella niuna est,
saepe tracagnabat menchionem Laena maritum;
195ut multi similes Zambello hinc inde catantur,
quos ego non homines sed grossos chiamo boazzos.
Inquirunt causam villani, Laena recontat,
sed mercantiam credenzae quando Tognazzus
ac reliqui patres illo narrante piarunt,
200non sine cordoio Laenae doluere travaium,
per saviosque omnes fleta est praesura Chiarinae.
Nec tamen interea se se Zambellus atrigat,
vix se bastoni subduxerat, illico barbos
igne coquit, mangiatque ovos, atque omnia spazzat.
205Quo facto ad campos vadit zappare fasolos.
At venit ad Laenam secreto tramite Cingar,
qui per diversos audivit cuncta spiones,
ingentique doia simulat lachrimando teneri,
biasmat Zambellum, quod sit tam senza governum,
210nec piet hormaium longo post tempore sennum.
Laena magis lachrymans sua maxima danna recontat,
et quod credenzam tulerit pro pignore vaccae,
et quod peius erat nescit cui traditur illa.
— O mala res — inquit Cingar, — sed desine, Laena,
215aut vaccam aut nummos spero quod habebis adessum.
Non tibi mancabo, me guarda, meumque segura
possa super pectus, vadam, retrovabo Chiarinam. —
Dixerat, et secum dum vecchiam meditat artem
it celer, atque trovat Zambellum rura colentem.
220— O poverette — inquit, — fecisti nempe maronem.
Perdisti nummos; perdisti, matte, Chiarinam.
Non est ingegnum, non sennum, pazze, maruffe,
non est in zucca sal, dico: quando piabis
sentimentum aliquod? quando aguzaberis unquam?
225Grossolane, asine, tantas tibi dicere voltas
iam sum stancus ego, qua guisa vivere debes.
Sed dic; an scires hominem cognoscere, qui te,
dando credenzam, vaccamque tenendo, gabavit? —
Cui Zambellus: — Ita, possem cognoscere vaccam,
230namque habet in testa sua corna, suasque galantas
orecchias, portatque suo sub corpore tettas. —
— Non ita — Cingar ait, — dico, menchione, loquendum est
nunc ad propositum; scio quod sua corna, suasque
orecchias, tettasque suo sub corpore gestat:
235sed compratorem vaccae, tibi dico, Chiarinae
noscere si posses illumque ostendere dito. —
— Hem — Zambellus ait, — non te, mi Cingar, habebam
nunc satis intesum: possem cognoscere ladrum.
Non habet in testa cornas, sed quando caminat
240zoppicat, et guardans oculos stralunat, habetque
instar Tognazzi magnum sua schena botazzum,
estque suae brettae color idem ut merda putini. —
— Nunc scio, quem dicis — respondet Cingar: — eamus.
Ad corpus sancti Petri, tibi reddere vaccam
245ille bisognabit, vel ego mazzabo ribaldum.
Pone cito zappam, venias, properemus ad urbem.—
Sic parlans, festinus abit, Zambellus arancat,
dumque sequit currens, mollat quandoque corezas,
barborum quoniam conturbant ova budellas,
250ac si mangiasset diagredi scropula septem.
Fortius it Cingar, curritque per omne viarum
garbuium, centumque vias stradasque misurat.
Ad giudaeorum sinagogas ire volebat,
quae stant intranti portas in parte sinistra.
255Se tamen in dextram voltavit aposta rizolam,
et versus divam flectit vestigia Gadam.
Mox Hospitalem transit, templumque Lonardi,
ac ibi stradiculas centum discursitat omnes,
inde Carettarum freghezzat claustra sorarum,
260mox San Franciscum, mox Sanctos praeterit Omnes,
perque Bredam Medii Sanctum vult cernere Marcum,
hic quoque perdonum Cingar devote piavit.
Iam cagarella tenet Zambellum, iamque petezat,
continet apena, sed avarus spendere non vult
265aut robbam gittare viam; per forza seratum
pertusum retinet, quamvis talvolta sirocco
fit via vi vento, ventumque procella secuta est.
Non restat Cingar, Sebastianica templa
visitat, et quosdam fangosas praeterit oras
270quas Cantaranam vocitant, tum denique portam
Tiresiae veniunt, quam grossolana Ceresi
plaebs vocat, unde homines non passant absque boleta;
Zambellus potuit liber transire gabellam,
signatam quoniam portat deretro bolettam.
275De passu in passu loffis poltronus amorbat.
Trapassant Firam, iungunt ad Smorbia tandem,
Arlotti pontem, fratres de Carmine varcant,
mox ad iudaeas stradas vestigia torquent:
ac ita sat largum Cingar compleverat orbem.
280Ante Sinagogam tandem Zambellus arivat,
ac ibi non ultra tolerans ventramina sborrat,
inde levans sursum, chiamato Cingare, cridat:
— In quo vase viam merdas portabimus istas? —
Cui Cingar: — Primum videamus habere Chiarinam,
285inde barilottum curae comprabimus isti.
Ecce baganaiam nos venimus intra canaiam,
tu bene per gialdas brettas guardare memento,
mira si possis ladrum retrovare Chiarinae,
namque boletini signat scriptura Sadocchum. —
290Sic ait, et dicti sguerzi venit ante botegam.
— En — Zambellus ait, — mi Cingar, respicis? en hic
sguerzus adest, quo vacca fuit comprata Chiarina.
Is mihi credenzam tribuit, fecitque bolettam. —
Protinus ingreditur bravosa fronte botegam
295Cingar, et a cincto traxit pugnale galono,
inde levans dextram, collum azzaffante sinistra,
cridabat: — Patarine ladro, patarine ribalde,
sic christianos pensas trapolare bonhommos?
Hic poverellus homo vaccam tibi vendidit, et tu
300das huic credenzam ligni, piscesque malignos,
qui fecere sibi quasi sboronare budellas?
Vult in credenzam quidquam pro pignore vaccae,
dico in credenzam fidei; tu armaria ligni
solvis, et inganno vaccam vitulumque guadagnas?
305Redde illam subito; si non, tibi taio colengum. —
Corripitur tanto iudaeus alhora timore,
quod parlare nequit, nec respondere bosiis.
Cingar nil remanet, verum magis exprobat, urtat,
smergolat et multam facit huc concurrere gentem.
310Causa ricercatur litis, probat omnia falsa
Cingar pro veris, vincit facundia drittum.
Ius cedit linguae, defensa est causa diserti.
Ast ubi pochettum revocata est alma Sadocchi,
sic tandem clamat: — Quid dicas nescio certe.
315Tu mihi vendisti vaccam, non iste vilanus,
florinosque Reni doros sborsavimus octo. —
— Non — Zambellus ait, — non sic, ah sguerze diabli,
te cognosco illum proprium, sic ille galonem
malfattum sic ille oculos, sic ille gobazzam.
320Ecce boletinus testatur. Deque negandi
dicere non poteris, tua stat tibi caedula contra.
Imo marangonus, credenzam qui tibi fecit
ex ligno mihi testis erit, chiametur adunca. —
Cingar eum vocitat, strepitum veniebat ad illum:
325— Ola, marangone, sis testis: quis fuit ille,
cui tu vendisti credenzam? nonne gaioffus
iste fuit sguerzus? dic verum; nonne ribaldus
iste fuit zoppus? dic verum; nonne diavol
iste fuit gobbus? dic verum; nonne? quid inquis? —
330Marrangonus ait: — Sic est, vult forte negare?
O Deus, a guerzis, zoppis, gobbisque cavendum est. —
Respondet Cingar: — Parlasti vera, magister,
nulla fides gobbis; mancum, mihi credite, zoppis;
si sguerzus bonus est inter miracula scribam.
335Ergo sinagogam iudaeus congregat omnem,
ut faciunt quando dischiavant foederis arcam.
Barbottant «_an ah ay men e hey_», faciuntque tumultum,
ut vellent sagatare ocam, chiamando Mesiam;
at potuere satis tunc brontollare gaioffi,
340atque sinagogae Rabin, legisque maëstrum
consultare suum: nil circuncisa gazanis
becca iuvat, pocumque valet sua cabala sguerzo,
qui pacto scrittae, clamoreque Cingaris aspro,
testibus ac tantis, iterum sborsare bisognat
345octo ducatos, aut illis reddere vaccam.
Vacca retornata est Zambello, Cingar aquistat
nescio quot grossos, sua sic meritante fadiga.
Iam Zambellus abit, vaccam menat ante Chiarinam,
quae de padella tandem cascavit in ignem.
350Vix iudaeorum fuerat modo libera graffis,
ecce capuzzatis a fratribus illa vorata est.
Dic, Comina, precor, miserae dic fata Chiarinae.
Est locus arrentum Cipadae mille cavezzos,
qui, velut historiae contant, Mottella vocatur;
355parvula villa casis, at largo maxima campo.
Illic semirutis ecclesia vecchia murais
officiabatur quorundam semine fratrum,
officiare solet ceu gens todesca tavernam.
Sub quali norma vivebant nescio certum,
360sed (velut externo poterat lusore videri)
ille decor gesiae, frater Stopinus ad unguem
claustra reformavit, sanctis habitata capuzzis,
quorum porcinos si voiam scribere mores
sat vereor, quod pane boni, vinoque carebunt,
365mancabuntque suae, laico nil dante, pitanzae.
Ille suos docuit monacos praecepta coquinae,
atque lecatoria doctores fecit in arte.
Ergo duo fratres ex his, qui sancta colebant
moenia Stopini, semper spuzzantia lardo,
370nescio quo pariter frezzosis passibus ibant.
Incostumati, graduum sine lege trotantes,
frontibus alzatis guardantes omnia circum,
pessima simplicibus dantes exempla brigatis,
sfazzati, molles, chiachiarones, absque pudore,
375absque intellectu, pensantes semper ad artem
sive rofiani, seu barri, sive pitocchi.
Dumque simul properant propter visitare comadres,
en sibi Zambellum cernunt occurrere, qui tunc
infortunatam guidat stimulatque Chiarinam.
380Quorum, qui primus non tam fuit ordine, sed qui
doctrina superat socium, studioque cosinae,
protinus egregiam meditat fabricare magagnam.
Sic ait ad comitem: — Frater Baldracche, parumper
siste pedes, illam volo guadagnare vedellam,
385quam menat ad tempus contra nos ille vilanus. —
Cui Baldraccus: — Amen, tibi sum, fra Rocche, paratus.
Carnevalis erit sat grassus, satque beatus,
hanc si nostra queat pignata absorbere vaccam. —
Illico fra Rocchus spoiat de corpore cappas,
390apparetque statim fans in giuppone galantus,
quod si considres positis guarnazzibus illum,
illum plus aptum ronchae, spetoque Bolognae,
iurabis, quam ferre crucem, quam dicere messam.
Tolle viam chiericam, soldati forma videtur.
395Tunc ibi Baldraccus macchia se imboscat in una,
ut simul accordant, utque una ponitur ordo.
Fra Rocchus, tanquam laicus celer obvius ibat
Zambello: — Quo vadis — ait, — villane cuchine?
Quo ve illam ducis capram? — Zambellus ad illum:
400— Capram? doh cancar, vacca est non capra, quid inquis? —
Rocchus ait: — Capra est; nimium, villane, bibisti. —
Respondet Zambellus: — Habes tu lumina vistae
sguerza magis, cui capra paret quae vacca Chiarina est. —
Fra Rocchus bravat: — Veniat tibi cancar in occhis,
405est capra, dico tibi. — Zambellus parlat: — Ochialos
pone, precor, naso, poteris comprendere follam.
Non ego cognosco nunc vaccam, non ego capram?
ista ne fert barbam ceu capra? cagat ne balottas?
Capra caret cauda, cauda huic longissima pendet,
410nec be quando cridat, sed bu pronuntiat ore. —
Fra Rocchus dicit: — Capra est, nam cornua gestat,
rasisti barbam, caudamque deretro tacasti. —
— Non ego sum — Zambellus ait, — barberus, et istam
radere nescirem vaccam, sed mungere tantum. —
415— Ne dicas — fra Roccus ait, — scio mungere vaccam;
dic potius: capram scio mungere. — Non ego dicam
menzognam — parlat Zambellus: — vacca Chiarina est. —
Fingit fra Rocchus coleram, blasphemat, et inquit:
— Vis giocare istam, quam dicis nomine vaccam,
420contra octo scudos quod capra est? ludere vis ne? —
Cui Zambellus: — Ita volo ludere, sborsa denaros;
si mea vacca potest quod non sit vacca provari,
nec Zambellus ero, nec erit plus vacca Chiarina,
atque guadagnabis capram si capra Chiarina est. —
425— Sum contentus — ait fra Rocchus: — quis tamen istam?
Ecce romitus adest; poterit decidere causam. —
Exierat boscum Baldraccus more tacagnae
vulpis, quae sbuccat propter robbare galinas,
itque urbem versus multa gravitate, paretque
430sanctificetur, habens sportam gallone tacatam.
Quum fuit appressum socio, chiamatur ab illo:
— Heus, pater, huc ad nos vestras ne spernite gambas
flectere, si charitas inamorat sancta romitos;
hic date iudicium (lis est non poca) gaiardum.
435Iste ostinatur, velut est usanza vilani,
quod capra non illa est, quam menat, et esse vedellam
aut vaccam giurat; quid ait Reverentia Vestra? —
Respondet Baldraccus: — Abest dubitatio quaeque,
quod sit capra, etiamque istud tibi diceret orbus.
440Tu, poverelle, capram praesumis dicere vaccam?
Vade, quod es mattus; lusisti forte coëllum? —
— Lusimus — ille refert — octo auros contra vedellam. —
Ad quem Baldraccus: — Persa est, me iudice, capra. —
Tunc ibi Zambellus chara stetit absque Chiarina,
445quam secum fratres ducunt ad claustra Motellae.
Interea Cingar solettus ab urbe venibat,
Zambellum retrovans plangentem more citelli.
— Quid, Zambelle, facis? quid fles? ubi vacca Chiarina? —
Ad quem respondet magno tutavia cridore:
450— O quia sum mortus, sum mortus, mortus afattum,
uxor amazabit mea me nunc Laena tapinum. —
Cingar tunc risit dicens: — Ubi vacca relicta est? —
— Est morbus — Zambellus ait, — qui nunc tibi manget
de facie nasum; non est plus vacca Chiarina.
455Tu mihi fecisti pro vacca reddere capram. —
Respondet Cingar: — Quis ait quod capra Chiarina est? —
Zambellus parlat: — Sic frater dixit adessum.
Ille scapuzzinum portat, tergoque gaioffam,
atque paternostros grosso lignamine factos.
460Cui becchi barba est, cui cingit soga fiancos,
fertque breviarium dextra, sportamque sinistra.
Ille meam vaccam, vaccam non esse provavit,
chiamavitque capram, quia capram reddidit ille,
ille inquam sguerzus, nobis, tenuitque vedellam.
465Capra Chiarina datur, sed vacca Chiarina levatur.
Perdidimus vaccam primo, capramque secundo,
esque meae magnae tu solus causa ruinae. —
— O ergo — Cingar ait, — credis, poverelle, capuzzo?
Donastique fidem fratri, qui, si malus extat,
470non scelus in mundo quod non committat? Eamus,
me cancar mangiet, faciam tibi rendere vaccam. —
Tunc quia promptus erat, fratazzos iudicat esse
illos qui renegant tonsuram mille fiatas.
— Unde diavol — ait, — tanti venere capuzzi?
475Non nisi per mundum video portare capuzzos.
Quisque volat fieri frater, vult quisque capuzzum.
Postquam giocarunt nummos, borsamque vodarunt,
postquam pane caret cophinus, vinoque barillus,
in fratres properant, datur his extemplo capuzzus.
480Undique sunt isti fratres, istique capuzzi:
qui sint nescimus, discernere nemo valebit
tantas vestarum foggias, tantos ve colores.
Sunt pars turchini, pars nigri, parsque morelli,
pars bianchi, ruffi, pars grisi, parsque bretini.
485Ipsorum tanta est passim variatio fratrum,
quod male discerno quis Christi, quis Macometti.
Quantae stat coelo stellae, foiamina sylvis,
tantae sunt normae fratrum, tantique capuzzi.
Si per iter vado terrarum, cerno capuzzos.
490Si per iter pelagi, non mancum cerno capuzzos.
Guardo per armatos campos, ibi cerno capuzzos.
Sive forum subeo, seu barcam, sive tavernam,
protinus ante oculos aliquem mihi cerno capuzzum.
Nil nisi per stradas video trottare capuzzos.
495Nonne satis bastat sapientis regula Christi?
Horum fratorum cumulatio tanta fiebit,
quod sine soldatis christianica terra manebit,
non erit aequoreis qui remum ducat in undis,
non qui martellet ferrum, qui tecta covertet,
500non qui per terras cridet: — Oh spazza caminum, —
non qui scarparum tiret cum dente coramum,
non qui substigans asinum pronuntiet ari,
non qui ventrazzos ad flumina portet onustos,
non qui verghezet lanam, gucchietque berettas,
505non qui bagnificet barbas molletque rasoros,
non qui formentum masinet, robbetque farinam,
non qui porcellos castret, conzetque lavezos,
non qui sit sguatarus, sitque ostus, sitque fachinus.
Hoc genus est hominum, qui quando in claustra serantur,
510quando lavorandi sibi tota fatica levatur,
buttatisque viam strazzis nova cappa covertat,
quando parecchiatam possunt invadere mensam,
ac implere uteri saccum de pane bufetto,
o patria o mores, nihil est poltronius orbi
515talibus unde venit cunctorum fezza malorum;
unde bonae gentes, personaeque unde galantae,
sanguine nassutae claro, lettrisque pienae,
tot tolerant scornos, tot afannos, totque malhoras,
ut sit earundem reverentia nulla capuzzis,
520ut sint nunc monachi, fratresque, bonique romiti
facti pro culpa poltronum fabula mundi. —
Talia collerico dum Cingar dente biassat,
prae Iacopinus adest, quondam capelanus Arenae,
in qua docta suas vaccas Verona governat.
525Hic bene vivendi nec foggiam scire, nec artem
se se vantabat, nec non mostrabat efettum.
Praetus erat gesiae, quam dicas esse tavernam,
si muros videas tum dentrum tumque deforam,
pluribus inscriptos zifaris, straniisque figuris,
530ut paries albus stultorum carta rechiedit.
Intus olent pissoque canum, loffisque donarum
omnia, nec mancant lombardae ad limina quaiae.
Nescio quis tandem codegonus vescovus unquam
ordinarat eum, permittens dicere messam.
535Inter virtutes alias, quas noster habebat
prae Iacopinus, erat castrono doctior omni.
Hic andando scholam multos passaverat annos,
quod nunquam poterat marzam comprendere letram,
unde bisognavit sub hac arte docere maruffum,
540ut tandem posset studiis andare Bolognae.
Littera, quae prior alphabeti ponitur, est «A».
Haec sibi letrarum tanquam capitania primum
insegnata fuit iusta sub imagine squadri,
seu dicas sestum, seu circinus ille vocatur,
545quo marangonus, quo strollogus, atque philosef
tirat per tundum, per drittum, perque traversum
diversas rigas, quibus omnis forma creatur.
Hanc primam movit Iacopini vista figuram,
dicere sed nondum Iacopini lingua sciebat,
550unde habuit asinum pro praeceptore galantum
namque asinus quando cantat pronuntiat «a a».
Littera «B» sequitur, greghis nescita pedantis,
quae similat bogas illas, quas carcere latro
atque ammazzator portat, gentesque ribaldae.
555Hanc subito didicit, nulloque labore piavit,
nam stetit in ferris dudum, sforzando puellam,
quod si mal aptus erat lettram formare cotalam,
mandabatur ei castronis fingere vocem,
vox quia per pegoras resonat castronica «b b».
560«C» venit a manico secchiae, manico ve lavezzi,
quam pretus explicuit, porcos pascendo, Copinus;
nam, velut insegnant gentilia verba Cipadae,
clamat homo quum vult porcellos pascere «c c».
«D» fuit aprensu facilis, minimaeque fadighae.
565Blastemare Deum gaioffus habebat in usu,
sed nondimenum fuit altera foggia docendi,
quum campanarum fit martellatio «din don».
«E» sedet in sedia quinta; fert armiger arcum,
fert arcum caricum corda retinente saettam.
570Hinc Iacopinus opem tulerat cognoscere letram.
Mox chiericus factus, novit proferre, canendo
kyrie, namque chorus chiericorum smergolat «e e».
«F» timuit semper, quia prima est littera forchae,
quam tantas meruit voltas ascendere, quantas
575sfalsavit sub monte cavo cum Cingare grossos.
«G» quia balbus erat non imparavit, et inde
«loria in excelsis» non «Gloria» dire solebat.
«H» sprevit, dicens: — H Doctrinale probante
versificatores reputant non esse coellum. —
580«I» velut errectum stat campanile Samarchi,
cui sedet in testa soliti de more cimeri
angelus, a vario qui volgitur undique vento;
hac etenim coepit Iacopinus imagine sensum
at non accentum, qua propter voce cavalli,
585voceque polledri cantabat presbiter «i i».
«K» nihil est, dixit, cui ga non illico iungas,
et quod de retro melius quam ante canatur.
«L» gerit in spalla ferrum, quo prata segantur,
et quo magra solet mors pingi supra muraias.
590Sed tulit altorium linguae pronuntia pivae,
quae vocat ad ballum villanos carmine «lu lu».
«M» pedagogus ei patefecerat arte galanta,
dismanicans forcam quam rascum Mantua chiamat,
cui triplex dens est, aptus manegiare ledamum.
595«N» forchae forma est, triplici coniuncta travello,
quae studium docti conclusit prae Iacopini,
nam ternos inter lignos fuit ille picatus,
causam soghetti tulit «O» quae littera tunda
semper erat curae manigoldo quippe Copino.
600Praeterea missas foggiam dicebat ad unam
continuo, nec signa crucis formare sciebat.
Inter Confiteor parvum discrimen et Amen
semper erat, iam iam meditans adiungere finem.
Incipiebat enim, nec adhuc «In nomine patris»,
605quod tribus in saltis veniebat ad «Ite misestum».
Si medio missae faciebat forte memento,
semper arostitam raptus meditabat ad ocham,
anxius et dubitans ne trovet gatta cadinum.
Saepe duas missas giorno celebrabat in uno,
610dum tamen offertam posset robbare vilanis.
Argenti calices atque auri vendidit omnes,
inque vedellinos rognones borsa vodata est.
Non corporales centum renovasset in annis,
purificatorios mancum, mancumque tovaias,
615quae mangiabantur soricis, quae semper habebant
centum de vino macchias, centumque recammos.
Albior est illis quaecumque tovaia tavernae,
albior est descus ubi zurma tedesca merendat,
exercetque suum trincher, brindesque frequentat.
620Confessabat enim, per tresque, quatrosque baioccos
sassinos, ladros, culpaque levabat ab omni.
Massaram nunquam voluit conducere vecchiam,
dicens: quod foedant bava stillante menestram,
sordinamque sonant vetulae, mollantque corezas.
625At super altuttum iuvenis massara placebat,
de cuius zetto stampaverat octo putellos,
nam de clericulis dicebat habere bisognum,
qui secum «kirie» cantent, «oraque pro nobis».
Viderat hunc Cingar, vocat: — Ola, praete Copine,
630quo festinanter Prudentia Vostra caminat? —
Respondet: — Vado Mottellam, namque vocarunt
me patres santi secum coenare staseram. —
Cingar ait: — Quid habent ad coenam? — Praetus ad illum:
— Decretum est totam cum pelle absumere vaccam. —
635Illico Zambellus cridat: — Doh cancar, an esset,
o Cingar, Chiarina unquam? — Cui Cingar: — Adessum
ibimus et vaccam, si capra est facta, sciemus;
nam si vacca quidem fuerit velut ante Chiarina,
nil dubium Zambellus eris, sed quando Chiarina
640capra sit alter eris, nec non erit altera vacca. —
Ad quem Zambellus: — Quis ero, si capra Chiarina est? —
Cui Cingar: — Quis eris? vel bos, vel forte somarus. —
Quo dicto arrivant ad sanctae claustra badiae,
nec bisognus erat chiavatam battere portam,
645intrandi quoniam cunctis est ampla facultas.
Itque reditque frequens nunc mas, nunc femina, nec se
illa bonis sociis chiavat sed sorbet ognunum.
Ingreditur Cingar, Zambellus, praeque Copinus,
nec fuit unus ibi qui diceret: — Olla, quo itis? —
650Hic immunditiis, hic strazzis tota coperta
claustra videbantur, passim redolentia stronzis,
atque suos ragni lenzolos undique tendunt.
Non ibi sobrietas, ibi nulla silentia, nulla
disciplina datur, sed vita est congrua porcis.
655Sed tamen est melius Zambelli dicere vaccam,
quam mottelicolae totam cum pelle vorabant.
Cingar eos retrovat quodam cantone latentes,
circaque rostitam vaccam facto agmine stabant.
Mangiant Chiarinam vinti vel trenta capuzzi,
660alter spallazzum, ferit alter dente groponem,
vult alius polpas, alius vult rodere pectus,
unus de testa cavat occhios, unus ab osso
dente prius carnem speluccat, et inde smiollat.
Vidisti maium circa brottalia porcos,
665quam sint ingordi lordam sorbere menestram?
Sic illos retrovat Cingar mangiare Chiarinam,
qui subito ad coenam fuit invitatus ab illis,
ac tenet invitum morsuque tirare comenzat.
Zambello schincam dat, poca carne dobatam,
670quam piat et giurat nunquam gustasse miorem.
Nemo parlat ibi, sentitur fractio tantum
ossorum, nec non sofiatio supra panadam,
namque ingens ibi plena bulit caldara busecchis.
Chioccant labra simul grasso stillantia brodo.
675Festinanter edunt; quia sic scriptura comandat.
Iam caret infelix gambis humerisque Chiarina,
interiora patent, grandisque corazza videtur.
Quanto plus comedunt, tanto plus illa nientum
efficitur, pariterque fames et vacca recedunt.
680Prae Iacopinus olet grasso, lardoque colanti,
non vult ossa, vorat pingues tantummodo polpas;
saepe scudellarum sorbens brottamina, lappat
more canis, laxatque graves de pectore rottos.
Centuram mollat, ventronis panza tiratur,
685iamque sonare potest tamburrum valde tumentem.
Dente nihil toccat, sed aperto gutture carnes
devorat, atque facit grossos sine fine bocones.
Fra Rocchus sedet hic, frater Baldraccus et Antoch,
frater Gelminus, frater Marmotta, Schirattus,
690frater Pagnoccher, frater Scapocchia, Tafellus,
frater Agathonus, frater Scappinus, Arolfus,
fra Bisbacchus, Enoch, Rigus, Bragarotta, Caponus.
Hi sunt autores qui dant praecepta coquinae,
hique lecardiae multos fecere magistros.
695Est Deus his venter, broda Lex, Scriptura botazzus.
Iamque polita nimis sub descum membra cadebant,
nulla est ulterius vaccarum forma Chiarinae,
ossa iacent, quae intacta canes gattaeque relinquunt.
Iamque comenzarant pingues leccare taeros,
700non aliter fratres sua vasa lavare solebant.
Frigore zelatum lardum pars grafiat ungis,
pars manicis tunicae fregat, nettatque scudellas.
Post epulas tandem consurgunt ludere cartis,
post cartas scrimmant, post scrimmas saepe merendant.
705Sic ducit vitam gens haec devota beatam.
Bertezant illos, qui celso in pulpite braiant,
qui soterant mortos, ieiunant, seque flagellant,
vadunt excalci, studiant et mille fusaras
scribunt in libris pro Scotto, contraque Scottum.
710Vesper erat, vult hinc Cingar discedere praestum,
qui stans ad tavolam multum caricaverat orzam.
Zambellus piat hunc retro, cui parlat orecchia,
supplicat ut vivam faciat sibi rendere vaccam,
cui fratrem ladrum digito monstrante palesat.
715Tunc Cingar ridendo facit sibi tradere saccum,
quem de sub mensa raccoltis ossibus implet,
imponensque humero Zambelli dixit: — Eamus,
namque hoc in sacco portas, Zambelle, Chiarinam.
Hanc sub terreno, venias, soterabimus ambo,
720quam post tres giornos faciam tibi surgere vivam. —
Sic ait, et vale dicens compagnonibus illis
ante caminabat, sequitur sub pondere sacchi
Zambellus, donec veniunt ubi fossa Cipadae
ranis plena cridat, strepitumque ad sydera mandat.
725Illic relliquias sanctae posuere Chiarinae,
quae fuit a magno cantari digna Cocaio.
Illuc venerunt satyri, driadesque putellae,
planxeruntque simul squarzato crine Chiarinam.
Serraphusque pater veniens haec carmina fixit
730arboreo trunco summaque in fronte sepulchri:
«Vendita quod fuerim bis falsi Cingaris astu,
quodque mea fratres sfratatos carne cibarim,
non multum stimo; tantum res una recressit:
quod sub mattazzo vixi meschina governo.
735Sic vos mortales stulto sub praeside ducti,
plangite plus tostum quam dulcem perdere vitam.»