< Baldus
Questo testo è completo.
Liber undecimus
Liber decimus Liber duodecimus

LIBER UNDECIMUS

Altius o Musae nos tollere vela bisognat,
misterumque facit gravius distendere schenam.
Usque modo calcavit aquas mea barca Cipadae,
ranarum quae voce cridant, redolentque lavacchium,
5nunc mare Pietoli, quo non prigolosius altrum,
trapassare volo, nulla retinente paura.
Huc, Zoppine pater, tua si tibi chiachiara curae,
si tua calcatim veneti ad pillastra Samarchi
trat lyra menchiones, bezzosque rubeba guadagnat,
10huc mihi cagninas iuncta cum voce budellas
flecte, soporantes galeottam carmine gentem,
tirantesque sibi totas dolzore brigatas.
Tuque boni semper seguitatrix, Lippa, boconis,
Lippa foiadarum columen Mafelina Cocaii,
15adsis, et invita tecum coenare poëtam.
Usque modo ruptos gessit Bertuzza stivallos,
atque ad calcagnos cascavit braga Cominae,
nunc stringare licet gaiardis carmina stringhis,
unde valenthomi celebranda est forza baronis,
20quo non Haectorior, quo non Orlandior et quo
non tulit in spalla portas Sansonior alter.
     Iam Zambellus erat de fundo turris ad auras
tractus, et ad lucem cunctis iam zarda palesa est.
Praetor osellatum se se videt esse Gaioffus,
25trat via carnerum desperans, trat via bragam,
beffaque contradas volitat scoperta per omnes.
Noscuntur soiae, noscuntur Cingaris artes,

talia namque facit stratagemata saepe cavester.
Mantua tota levat populum sotosora balordum,
30ipseque Zambellus cosam recitabat ad unguem,
cui gens ghirlandam facit hic, facit illic et illoc.
Gaioffus boffat, stizzat, se datque diablo.
Trombettam subito stradas iubet ire per omnes,
qui bandum faciat, qui notum, qui manifestum:
35quisquis bertinos fratres acataverit illos,
scilicet indutos tam sancta veste ribaldos,
atque palesabit quo se cantone covertant,
ille guadagnabit sine fallo mille cechinos.
Talibus avisis, homines sperone guadagni
40cuncta per inquirunt, nulli parcendo fadighae,
omnia discurrunt, vestigant omnia, voltant
omnia, nec lassant pertusos, antra, cavernas,
subvertuntque casas, gesias, pallatia, turres,
usque in latrinas callant, pozzosque profundos,
45inque cagatores alii per stercora rugant,
namque ob dinaros nulla est vergogna canaiae,
non fratri et patri, non perdonaret amico
pessima progenies hominum, mala razza virorum
qui semper meditant, de ruf de rafque, guadagnum,
50quales sunt sbirri, quales manigolda lovagna,
daccia qui tollunt affittum, quique doanas.
     Senserat hoc ostus, bonus ostus senserat istud,
in cuius betola Cingar Baldusque latebant.
Ante Potestatem properans, sceleratus arivat,
55inque suo fratres bertinos esse logiatos
approbat albergo, promissaque praemia tirat.
Tunc omnis mundus, praetore iubente, levatur,
arma capit, celeratque illam assaltare tavernam.
Protinus advisat iuvenem trombetta Lonardum,
60illum baronem dico, qui circuit orbem
ut tantum possit paladinum cernere Baldum,
cuius amicitiam super omnia cercat habere.
Nescius ergo rei tantae suscepit avisum,

ut se ostaria subito dispartet ab illa.
65Cingar, id advertens, ita Baldo territus inquit:
— Heu, mi Balde, mori nos cogimur; ecce periclum
imminet, in trapolam tandem vulpecula cascat. —
Baldus eum guardat: — Quid — ait, — mi Cingar, honori
esse potest melius, quam guerris fundere vitam?
70Soldatis laus est suprema morire batais. —
Cingar tunc expepulit, Baldo exhortante, pauram,
extraque balconem per cordam callat abassum,
namque Leonardi sperat robbare cavallos.
Sed famuli stallae, positis arzonibus, illos
75in puntum statuunt, quia vult equitare Lonardus.
Baldus supra manet solus, stat prontus in armis,
mille annos una hora sibi certare videtur.
Ignarus rerum Leonardus deserit escas,
soldatisque suis mandat descendere scalam.
80Currunt ad stallam propter montare cavallos.
Iam posito in staffa pede vult equitare Lonardus,
at Cingar clamans armato corpore toto
accedit bravus, per frenaque corripit illum:
— Sta saldus — dixit, — tibi rex, patresque comandant,
85ut desmontatus succurras prendere Baldum,
qui latet hic, pretiumque tui portabis aiutti. —
Cui Leonardus ait: — Meus hic an Baldus aloggiat?
Imo iuro deos, pro Baldo mittere vitam.
Vos seguitate cito, famuli, seguitate sodales;
90nunc mihi dulce mori, mihi nunc gratissima mors est. —
Tunc levis in curvo saltans arzone ficatur.
Cingar alegrus ei se se discoprit, et illi
parlat in orecchia, nec aiuttum postulat altrum,
quam voiat sibi binos impraestare cavallos,
95cum quibus hoc Baldus poterit scansare periclum.
Tunc subitus se se buttat de arzone Lonardus,
Cingaris et faciem mira charitate basabat.
Mox ait: — Indarnum non nos modo stare bisognat.
Non est parlandi tempus, non hora gratandi.

100I, sequar, atque meos faciam seguitare guereros.
Pro Baldo statui spezzare ligamina vitae. —
Cingar equos tantum poscit, sed alhora Lonardus
non dat equos tantum, Baldi cito porrigit ensem,
quem laetus Cingar brancat, cingitque galono,
105inde pregat iuvenem supplex, iuvenisque sequaces,
ut pariter portam festinent urbis ad unam
iungere, monstrantes illam deffendere velle,
si passare illinc Baldus perforza fatiget;
at per contrarum faciant, stent imo provisti,
110si per venturam calcagnos ambo menantes
huc veniant, subito pontem callare procazzent.
— Sic faciam — Leonardus ait; tunc prestiter altrum
scandit equum, frettatque viam, seguitante caterva.
     Iamque propinquabat grandis squadrazza bravorum,
115ostus eos guidans scudorum mille reportat.
Tota taverna sonat tantis iam plena brigatis,
quantas vix caperet fortissima rocca Milani.
Maximus in salam populi garboius arivat,
unde tremit coelum vasto reboante cridoro.
120Sbraiant, vociferant: — Exite, exite, ribaldi. —
Ipse tavernarus cameram designat apertam,
in qua stat longo Baldus zanetone paratus.
Qui, quando portam fieri sibi vidit apertam,
milleque lanzarum stipantes limina puntas,
125protinus ad primum colpum zanetone tirato
trat Contestabilem passato pectore mortum,
quem poltronzonem zaffi dixere Vigazzum.
Inde statim revocans lanzonem, vulnerat altrum,
quem veluti ranam medio ventramine filzat.
130Magna super portam camerae fit calca brigatae,
quos facit assiduis lanzatis stare dacantum.
Cingar habebat equos certo cantone paratos,
expectans Baldum si arrivet forsitan illuc.
Baviger ob nimiam stizzam, sibi morsicat ungias,
135dumque modum pensat fugiendi, carpitur ira,

carpitur orgolio, barbaeque pilamina streppat.
Continuo horribilis rimbombat clamor ad auras.
— Prende — cridant, — ladrum, sta saldus, prende ribellum,
ferte focum, scalas, intra, day, percute, guarda. —
140Baldus in ignivoma facie, dum certat, avampat,
non secus ut quando Vulcanus forpice gremit
dudum brasatam sopianti mantice lammam,
quam Brontis, Steropisque ingens martellus asaltat,
et veluti daynus se semper in aëra pirlat.
145More leonino caudae stigaverat iras,
nilque loquebatur, sed mox, ut vidit habentes
spaventum ingentem de se tot mille sbisaos,
increpat, insultat, talique in voce minazzat:
— Quid facere, oh tristes capelazzi, creditis unquam?
150Vos tanquam vaccas scannabo solus ad unum.
Te te, nil timeo, te nil stimo, brutta canaia. —
Talia parlando, zanetonis saepe tiratas
concitat, et gambis omnes facit ire levatis.
Nemo, licet brazzo targonem portet apiccum,
155audet sanguifluam camerae transcendere portam,
nam scutos veluti mascherpas traiicit omnes.
Non tamen ipse foras oculatus vadere curat,
sic nimiam contra gentem combattere laudat.
Non plusquam septem possunt certare vel octo,
160caetera turba cridat lontana proculque menazzat.
Ergo per intornum muros scalzare comenzant,
quo possint cuncti banda combattere ab omni.
Baldus id avisum noscit, feriensque repensat
quid faciat: vel de summa saltare fenestra,
165vel ruere in medios, vitam stimando ceresam.
Talia dum satagit, ruit ingens machina muri,
quae miserum sepelit vasto cum murmure saxis.
Praestiter accurrunt omnes, ut usanza luporum,
quando vident taurum terrae malasorte cadutum,
170quem mangiare volunt si possint vincere guerram,
sed tamen ille susum nullo cum vulnere saltat,

cornibus et pedibus vaccarum stimmat honorem.
Sic sic mille homines Baldum, sub mille quadrellos
cascatum, ammazzare volunt; at fortius extra,
175extra ruinazzum se liberat ille, gravemque,
dum trahit e saxis corpus, dedit ore cridorem.
Sed tamen, ah facinus, redimens per forza sepultum
lanzonem petris, sine ferro manserat ille,
atque dishastatum nimio sub pondere ferrum.
180Stringitur ambobus tamen hastae pertica pugnis,
illeque per medios balzo se gittat in uno.
Quisque viam lassat, voltans calcanea fronti,
tartufolas nasare suas non ullus arisgat,
stareque plus laudant longe quam ire plus oltre.
185Ast ingrossatur novus hic exercitus ingens:
huc urbs tota ruit, vult hunc omnino Gaioffus
arrostire brasis, canibusque gitare budellas.
Clauditur intornum subito, subito tamen ille
arduus insurgit contra, parat hinc, parat inde:
190qui ferit in fianchis, qui retro, qui ferit ante,
qui ve manudrittos, qui puntas, qui ve roversos,
montanosque tirat, super illum tela fioccant,
sbraiatur: — Sta salde, ladro, sta salde, cavester; —
vocibus innumeris coelum, mare, terra boaxat,
195de fundo ad cimam trabaltegat illa taverna,
nec tamen un minimum smarritur barro peluzzum,
tam manet intrepidus cotantam contra canaiam,
quam contra ventos turris famosa Cremonae,
deventatque magis validus spargendo cruorem.
200Cingar ad ingentem strepitum drizzabat orecchias,
nec se, nec Baldum sperat montare cavallos.
Corripit, ut moriat cum Baldo in sanguine, spedum,
quem sibi de telis Leonardi elegerat unum,
atque super scalam properans se incontrat in ostum,
205qui discopertum Baldum traditorus habebat.
Non stetit abadam, nec dixit «guarda», sed illum
usque ad prolixas spedi scannavit orecchias,

unde sforachiato patuerunt ventre budellae.
Vidimus experti, quod qui te fallere cercat,
210tandem ingannatum se quoquo tempore trovat.
Sed non antiquae smemoratus Cingar usanzae,
quam primum cecidit mortus miser ille tereno,
dat griffum ad borsam, gravidam nimis atque pesentam,
quam velut usanza est servans braghetta tenebat.
215Hanc locat in manica, salamque deinde subintrat.
Hic trovat horribilem guerram, miserumque travaium:
hic centas inter spadas, centosque fachinos,
stare videt Baldum, sola qui fulminat hasta.
Hic rabidos inter mastinos invenit ursum,
220atque inter corvos aquilam distendere brancas.
Tunc ubi combattit, se sic bravegiando balestrat:
— Cingar ego, sta, Balde ferox, sta sodus ad arma,
in quibus en potius pretio moriamur honoris,
quam fieri nostro cum scorno praeda Gaioffi.
225At vos poltrones, Martani razza codardi,
hinc porci, scampate viam, scampate marassi,
non vergognatis, non vergognatis adunca
contra unum tanti? quae laus, quae fama recatur?
     Sic vocitat Cingar, mediaque in gente ficatus
230ostentat quod post dictum bene facta sequuntur.
Semper adhortatur Baldum, filzatque budellas.
Nunc dat calce speti, nunc ferro, saltat in altum,
circum circa rotat pedibus, parat undique bottas.
Cingaris altorium Baldus cum vidit adesse,
235fraxineam menat tantis cum forcibus hastam,
quod, mandans illam plus centum millia pezzis,
non pocos homines colpo atterravit in illo.
Quamprimum fractam gens pessima viderat hastam,
protinus insemmam calcatim stringitur, atque
240ut montagna ruunt paladinum contra baronem.
Non tenet in manibus, nisi guantos, ille coëllum,
unde serat pugnos; hinc dentibus ore chiavatis,
dentibus et pugnis, calcis quoque proelia miscet.

Nec tirat in fallum, colpo cadit unus ab omni,
245aut si forte aliquem ferit in culamine calzo,
ille volans tanquam cornacchia levatur ad auras,
atque sibi collum solaro spezzat in alto.
Cingar habens oculos intentos semper amico,
scilicet ad Baldum volgens spessissime guardos,
250heu videt a tantis fracto lanzone seratum.
Ergo ruit, qualis porcus singiarus, in illos,
seque valoroso paladino tirat appressum,
ac ibi cum speto sibi circum circa tavanos
cazzat, et oblongo sforacchiat acumine panzas.
255Mox rutilam Baldi spadam cavat extra guainam,
quam porgens illi magna cum voce cridavit:
— Ecce tuus iam brandus adest, hunc accipe, Balde,
quem facias similem coralo sanguine rossum. —
Baldus alegrus eum subito balzando piavit,
260perstringensque simul manibus furibunde duabus,
comenzat tantum crudeliter ille macellum,
quantum non fecit in Roncisvalle Rinaldus.
Nil nisi per celsum camerae troncata solarum
brachia cernebas, testas, gambasque volantes.
265Quali cum furia taurus sub amore vedellae,
quando canegiatur mastinis undique grossis,
nunc pedibus spolpat, nunc illos cornibus urtat,
spernazzat sabiam, duros trat in aëra calzos,
oreque mugisono bavas vomit igne brasatas.
270Taliter incensus generosus campio Baldus
testas et gambas zoncat, brazzosque, manusque,
subvoltatque oculos stizza rabieque fogatos,
estque sibi corpus inimico sanguine bruttum.
Cingar adest lateri, multo sofiamine pugnat,
275mandrittosque tirat, montanos, manque roversos.
Clamitat hinc Baldum, cunctis odentibus: — Heus, o
Balde, veni post me, scalam per forza calare
iam volo; quis brandus, quae partesana vetabit? —
Sic memorans, stipata rubro secat agmina speto,

280commenzatque grados scalae descendere primus.
Pone sequit Baldus, reparatque a Cingare colpos,
oblitusque suae non est vir munera scortae.
At gens tota ruens slanzabat saxa, quadrellos,
spezzatique procul veniunt in frotta matones,
285et, quod peius, aquae caldaria plena boientae
versantur summis de tectis supra bagordum.
Nec guardatur ibi quis amicus, quis ve nemicus,
unde bufaliaci centum mansere pelati,
ut malathia pelat nunc malfranzosa famatos
290mille putaneros, ut brodica tegna pitoccos.
Non tamen absque acqua tunc calda, Cingar, abisti,
namque tui capitis multi cecidere capilli,
teque «co’ pellatum, co’ pellatum» quique vocabat.
Non cessant alii rubeas effundere brasas,
295atque alii lazzos, seu cordae sive cadenae,
si capiant Baldum, veluti fecere davantum.
Sed scampata semel, nunquam mulacchia ritornat.
Et iam Cingar erat scalae smontatus ad imum,
Baldus eum nusquam vista gressuque relinquit.
300Corticella fuit, medio situata casazzae,
per quam passando venias ad limina stallae.
Huc it Cingar, equos in punto straverat ante,
dat pede buttatam portae, sotosoraque mandat,
anteque quam Baldus stallam sottintrat apertam.
305Tunc Baldus, dum Cingar equo saltare procazzat,
tanquam pillastrum firmat se limine portae,
quam intrare quidem nec Mandricardus, et ipse
Sacripas, et Rodomons, Baldo assistente, valerent,
namque ibi tam scuram coepit replicare baruffam,
310ut de ammazzatis in poco tempore fit mons.
Qualem respectum seu sguizzer, sive todescus
fantacinus habet subeundi limina rocchae,
quae datur ad saccum, multis fornita richezzis,
ast intrare casam, superasque evadere ad arces
315hoc opus, hic labor est, bragasque bagnare bisognat,

dum videt ingentem sibi stantem contra canonem,
atque minazantem iam iam spudare balottam,
talem conseium piat omnis turba manendi,
retroque tirandi, dum fulminat ense diavol
320Baldus, et instar habet colubrinae ad vulnera ferrum.
Cingar adobarat (velut usat guerra) cavallos,
frontales fibians testis, bardasque fianchis,
aptaratque finas in largo pectore maias.
Supra Rocafortam balzat, mazzamque feratam
325corripit, imbrazzans de ferri cortice targam.
Inde velut fulgur saltans e limine stallae,
admonet ut Baldus montet tali arte cavallo.
Ille trahit se se dentrum, dum Cingar in ipso
sustinet introitu guerram, contraque repugnat.
330Inde super vastum se inficcat Spezzacadenam,
atque ambo strictis calcagnibus, instar aquosi
turbinis in segetes quando Iovis ira fracassat,
maior ubi calca est, faciunt slanzare cavallos,
qui modo cum calzis feriunt, modo cursibus urtant,
335et modo per collum moribundos dente fracassant.
Frena cruentantes, oculorum lumen afogant,
seque tumescenti dum rectos pectore drizzant,
dumque iterum callant ferientes calcibus aequis
en videas volitare homines ad sydera mortos.
340Nil fuit ad tantos Baiardus nempe cavallos,
quamvis diavolos septem portaret adossum;
calcibus ipsorum non ferri lamina durat,
omnia polvificant penitus, tridantque minutim.
Gaudet Baldus habens talem tantumque frisonem,
345forzam soldati duplicat possanza cavalli,
sed gens tanta quidem banda renovatur ab omni
quod quam plus mazzant tam plus ibi nascere parent,
mortorumque ingens coelo montagna resurgit.
     Iam straccatus erat Cingar, iam Baldus habebat
350quamvis non essent mortales quinque feritas;
Cingar item clamat: — Calcagnos, Balde, menemus,

dummodo commoditas nobis offertur equorum. —
Baldus, id advisum laudans, seguitare comenzat,
et, scaramuzzantes gaiarditer omnibus illis,
355egrediuntur eam fracto squadrone tavernam.
Iamque volant versus portam, sperone batuto,
dantque levi cursu ventis sua vela cavalli,
sed popolus currens dedretum sbraiat ad auras:
— Prendite ladrones, day day, tira, para, cilafnech.
     360Ecce Leonardus venientes viderat illos,
atque cavallorum stimulantes ilia duris
calcibus, et strictos manegiantes iugiter enses:
protinus, exagitans stoccum, fendente tirato
detrahit a spallis tundam denetto borellam
365illi, cui stabat capitano guardia portae.
Tum gens, quae guardam facit hic, moriente primaro,
porgit ad arma manus, praecepsque in vulnera currit,
circumdatque alto iuvenem clamore Lonardum,
qui iam stoccatas susceperat undique spissas,
370at stringens validum tandem furiose cavallum
illud serraium balzo superavit in uno.
Extraque zanettas, giavarinas, extraque lanzas
ille cavallus eum rapido balzamine portat.
Tota Leonardi gens praestiter arma parecciat;
375quando suum videre ducem sic undique pressum,
non stant in susum guardare per aëra corvos,
cornacchiasque retro milvum strepitescere cro cro,
at subito in calca stricti, groppoque riducti,
auxilium charo dant, spreta morte, signoro.
380Hic quadraginta viri contra tria millia pugnant,
hic videas totidem spadas perfringere scudos,
et brazzos, gambasque simul, spallasque tridari.
Hic variae voces morientum sydera toccant:
nec mirum, romana (licet pochetina) propago
385est ea quae Arlottos cazzat, gentemque Macerae,
est ea, cui centum Turchi, totidemque Sofini,
milleque Soldani quondam flexere zenocchios.

Est ea, quae pauci numero tertanta fugarunt
agmina, monstrantes plenas de pulvere fazzas.
390Est ea, quae letris grecos, armisque morescos,
consiliisque probis gentem superavit utranque.
Est ea, quae bastans quondam fuit alta deorsum
culmina per forzam demittere montagnarum,
atque colonnazzis sodis, magnisque pilastris
395aedificare casas, quae tangant nubila cuppis,
imbrattentque suis fumantibus astra caminis.
Est ea, quae, seguitans romanum quippe Lonardum,
tam facit in guerra numero pochissima, quantum
non sguizeri faciant, non altrae mille canaiae.
400Qui clamat sanctum Petrum, sanctamque Mariam,
qui cridat «oyme Deus», qui spudat ab ore fiatum,
qui cascatus humo pedibus follatur equinis,
qui fugit et portat scopertam ventre coradam,
hic ferit, ille parat, fugat hic, fugit ille fugantem.
405Ast ubi cum Baldo Cingar comitante propinquat,
en procul apparet totius gloria mundi
Zambellus, terretque suis Acheronta menazzis:
— State, ribaldones — cridabat, — state, ladrazzi.
Nunc ego sum, iussu messeri, boia creatus.
410Haec impresa datur mihi, vos cagione picandi.
Et licet huic tantae non sim sat agevolus arti,
pur vendicandi faciet me voia peritum. —
Sic ait, et, rascum porgens incontra bifurcum,
se parat et trippam vult infilzare cavallis.
415Baldus per collum, dum passat, corripit illum,
ac destrezza illa, qua nibius atque poiana
de tellure levat sorichettum forte vedutum,
sic super arzonem Zambellum Baldus aferrat,
perque pedes brancans dextra, per colla sinistra,
420ut brancare solet mazzans fantesca galinam,
strangolat heu miserum, mandatque trovare Chiarinam.
     Occiderat magni iam tota brigata Lonardi:
quilibet illorum certabat contra dosentos,

nec minus andasset Leonardus alhora sepulchro,
425ni soravenisset metuenda potentia Baldi,
qui cernens iuvenem pro seque, suoque decore,
intra tot innumeros armatos temnere mortem,
excavat horribilem indignato pectore cridum,
perstringitque ensem, tali sfronzante roverso,
430quod septem testas de bustis misit arenae.
Mox ecce ad summam palazzi stare fenestram
praetorem videt, exclamantem voce bravosa:
— Eya agite, o validi veterani, acresque phalangae,
iam zaffate ladros, nostram ruinate ruinam,
435tollite de mundo puzzam; quo indusia tanta?
Cur tres solettos non prendere mille potestis?
Tanta codardia est in nostris ergo guereris?
Villacaria quidem non talis in orbe catatur. —
Baldus ad offesas revocat pensiria vecchias,
440intrat pallazzum per centum millia spadas,
ad scalaeque pedem sbalzat de Spezzacadena;
Spezzacadena manet, nec se comprendere lassat,
quum quis acostatur giocat de schena bizarrus,
datque suum restum sellam toccare volenti,
445tanta cavallorum sapientia saepe catata est.
Iunxerat interea super alta palatia Baldus,
cui de cervellis et sanguine spada colabat,
et quamvis habeat naturae munere possam,
huic tamen est odium maioris copia forzae.
450Gaioffum penitus vult ammazzare tyrannum,
non tam quod fuerit cum fraude piatus ab illo,
sed citadinorum quod erat mala botta piorum.
Non adsunt contra Baldum bis quinque fameiae,
quae sub Sordello Martem exercere solebant.
455Agnelli, Abbates, Capriani, gensque Folenga,
Gorni et Alebrandi, Tosabezzi, deinde Copini,
atque Conegrani, Cappi: genus istud ab ovo
nobile Mantoam prodezzis sustulit urbem.
Dum tamen it Baldus tam bruttum extinguere monstrum,

460illi continuo clamore butantur adossum
saxa, traves, caldusque cinis, brodaeque cogorum.
Is nondimenum se se cavat extra ruinas,
nec produs a minima schittatur labe carognae.
Denique perveniens, ubi prorsus nulla scapandi
465est via Gaioffo, nisi balzet ab ore fenestrae,
milleque cavezzos despicchet ab aëre saltum,
storthiat ingentem brando stridente roversum,
at non colsit eum, cur? nescio; basta quod ille
colpus it in fallum, sed non ita semper abibit.
470Maxima percussa est valido tamen ense colonna,
quae tribus in pezzis terrae mandata ruinat,
atque cadit secum grossae pars vasta muraiae,
innumerique homines mistis periere quadrellis.
Non tamen interea desistit currere barro,
475Gaioffum incalzat, qui chiamat, cridat aiuttum.
Vertitur interdum Baldo, supplexque domandat
perdonum, spondetque sibi dare velle tesorum,
si misero voiat vitam concedere vivam.
Sdegnatur barro, dare cui responsa refudat.
480Quo magis ille pregat, surdis magis audit orecchis.
Si dare tunc Zenovae voluisset munere bancos,
et quantos trafegat gens florentina ducattos,
non accepisset probitas generosa guereri.
Quisque auro incagat proprio si guardat honori.
485De quodam cantone illum finaliter extrat.
Nil facit hic hominum cridor, arma, bravosaque dicta,
per medias transit spadas, tutaviaque portat
sub valido brazzo miserum, manus altera brando
membra metit, dum velle parat descendere scalam.
490Scalam descendit, costat per forza cavallo,
balzat in arzonem, nec staffam planta tocavit.
Non altramentum vidi quandoque per agros
agnellum portare lupum, vulpemve galinam,
quam seu mastini baiantes, sive vilani,
495scodere non possunt cum factis, cumque parolis,
ut regem Arlottum fert Baldus robore brazzi.

     Cingar at interea spadam menare calarat,
iamque abbassatus pons est, et aperta scapandi
fit via, quod cernens Baldus vocat ante Lonardum,
500tresque simul fugitant, nam de squadrone Lonardi
nullus avanzarat, nec vivus restitit unus;
tres inquam, scapolant, nec non carneria portant.
Non illos curant stracchi seguitare gazani,
seque Deum laudant tribus evasisse diablis.
505Tornant quisque domum propriam, pluresque feruntur
de peso in baris, seu morti sive feriti;
qui brazzum truncus, qui gambam, quive colengum,
claudicat ille genu mancus, caret ipse galono,
alter dum nasum cercat non retrovat, alter
510non sibi grattabit testam mancantibus ungis.
Tunc herbolatti Scardaffus, Aquarius, et qui
Rigus aquae freschae cristeria fare solebat,
accumulaverunt de paucis quippe guaritis,
deque sibi occisis non pochis, mille cichinos.
515Unde patet ratio, resolutave questio claret,
quare tres illi de Baldi laudibus orbem
implevere, librosque simul scripsere galantos,
namque guadagnandi data causa, daturque canendi.
Nec ferat Augustum sub sydera bocca Maronis,
520sentiat Augusti Raines nisi borsa Maronis.
At Baldus tandem, Cingar, iuvenisque Lonardus,
post tredecim milios de trotto deque galoppo,
Veronae adveniunt campagnam desuper illam,
in qua continuos tres giornos saxa pluerunt.
525Hic ibi iam straccos desmontavere cavallos,
inde Potestatem nulla mercede ligantes
totum vimineis tambussavere flagellis.
Cingar hoc offitium solus facit arte tilata:
Baldus it ad spassum, secum ragionante Lonardo,
530namque etiam immerito possent pietate tocari,
si videant sumptas pravo de corpore poenas.
Cingar habet mores alios, ligat ipse misellum,

ipse baricolos taiat membrumque ribaldum,
quod toties busos intrarat lege vetatos.
535Haec mangiare facit per forza more figati.
Ille tapinellus sua devorat inguina tali
cum guisa, quali gnavolando gatta cipollam.
Postea narisas snervat sine forpice nasi,
scarpat et orecchias, oculos, dentesque tenaia:
540sic ve male acconzum, male sic liquere tratatum,
qui factus tandem duris vivanda tavanis
tradidit infelix animam, spiritumque diablo.
     Iamque cavalcabant per cuncta traversa viarum,
quum Cingar memorat borsam, cavat extra braghettam,
545et sociis monstrans: — Hic — inquit, — mille ducattos,
mille ducatellos noster venerabilis ostus
depositat, preciumque sua de merce tiravit.
Quam sunt vera quidem proverbia vecchia Catonis:
«Qui male somentat campum, male semen adunat».
550Ille novus Gainus, se ne discordet ab ostis,
quum sensit bandum nostra pro morte cridatum,
cinquecenta dari dopiona in praemia taiae,
nos manifestavit, sceleratumque abstulit aurum
hospitium fraudans, velut est usanza ladronis.
555Est inter stultos stultissimus ille tenendus,
qui se, resque suas ostis vult credere ladris.
Nonne geometras asinos, strologosque cavallos
misurare magis coelum, numerareque stellas
aspiciam, quam posse putem retrovare per orbem
560ostum solettum, qui sit bonus atque dabenus?
Non osti ostorum faciunt, servantque leanzam,
at sassinandi melius documenta ministrant,
quam qui per boscos latitant, spoiantque romeros.
It, verbi gratia, pelegrinus, sive pedester,
565sive cavalaster, iam straccus, iamque famatus:
optat aloggiari, tandem patet ecce taverna,
extra balconem demonstrat pertica circhium,
quae procul aspicitur modico ficcata scovino,

ad quam vel gambar, vel lignea spada tacatur.
570Quando tavernarus sentit pistare cavallos,
aut cum ferratis calcagnis tundere petras,
aut de lombardo vix gambas trare lavacchio,
sive cavallino cantu chiamare biavam,
protinus apparet cinctus gremiale bisunto,
575accurensque, caput vultu tibi sbrettat alegro,
et quamvis illam non voias ire tavernam
te tamen inchinas ad centum mille carezzas.
Ad staffam prius ille tuam compagniter intrat,
te rogat ut smontes, facit hinc, facit inde pregheras.
580Scongiurat quod habet pollastros atque capones,
deque vitellina, quem fecit alhora, guacettum,
pro cuius bontate queant consurgere morti.
Non mancant illi de frappis, deque baianis,
deque bosiarum zorneia, rostus, alessus;
585tres vini sortes tunc tunc et alhora galanti
vult spinare tibi, quae tentes utra miora
sint tibi, seu stomacho caveas, seu rite secundes
gutturis ingenio, quod non nisi dulcia gradat.
Vult dare dulce prius pro suppa, deinde racentum
590et quod dum bibitur ventris penetralia raspat.
Oh quid non spondet, oh quid non ille viluppat!
Non mancant albi lenzoles, ipsaque nullis
sunt habitata quidem pulicum lettiria squadris,
nullus inest putridus cimex; tum stalla cavallis
595calda parecchiatur, strammo fornita probato.
Inde (quod est melius) osti bonachiera legiadrum
construet albergum, quo non veracius altrum.
Cuncta sed intratus retrovas contraria tandem.
O poverinus homo! pensas intrasse capellam,
600atque sacristiam, nec non cimiteria templi,
seu terram sanctam, catacumbas, antra Calisti,
tam bene nunc tibi veracissima verba polibat.
Tu tamen intrasti tanam, grottamque latronis,
sassinique hominis recipit custodia te te,

605subque fide Caci, subque ipsa pace Recolli.
Praeteritae coenae primo rescaldat avanzum,
et giurat quantos vivunt super aethera sanctos,
atque sacramentat quod alhoram coxerit illud.
Cuncta tibi ranzum seu lardum, sive botirum,
610semper olent, fumoque simul, stizzoque renident.
Heu quid non mangias, quid non meschine tracannas.
Osta tibi condit (si nescis) lorda menestras,
osta tibi miscet, palpatque rognosa vivandas,
osta lavat puerum, manibusque culamina forbit,
615inde parat carnes, quas tu mangiare parecchias.
— Oste — cridas, — non oste audis? dic, oste, quid istud
fortescit vinum? qua de regione racoltum?
Est ubi promissum modo Corsum, Mangiaque guerra,
Sanque Severinum, Gregum, coelique bevanda? —
620Ille, vel est factus tam curto tempore surdus,
vel si respondet, tam scit confingere soias,
ut totam voiat tu dicas contra rasonem:
esse mel et zucarum, quod erit mufa marza vaselli.
Si tamen impatiens pergis clamare «ser ostum»
625ille bravariis, verbisque taiantibus asper,
tentat ut arte ista mangies in pace biavam.
Sed nimium coenare cave, nam quisque boconus
ponitur ad librum, numero signatus abacchi.
Sta super avisum, sis acasam, vade pianum,
630nuntio quod tandem portabit borsa ruinam.
Dum tendis satiare gulam, scarsella vodatur.
Mox tibi lenzolos fingit mutare biancos,
quos nunc nunc alio peregrino andante pigarat,
ut possit creditum reccare pigatio talis.
635Sanguine si venas opilatas forsan haberes,
ne dubita, quoniam cimexque pulexque salassant.
An te cornettis melius guarrire valebunt
bagna Luchae, quam gens habitans lettiria regna?
Sed postquam totas noctis numeraveris horas,
640cimica dum vibrant pungentes agmina piccas,

surgis, habesque oculos salsa de carne fodratos,
plus quam brasilio rubeos et gambare cocto.
Ad stallam descendis, equum guarnire famatum,
namque sibi furtim subtraxit nocte prevendam,
645et rastelleram strammis foenoque vodarat.
Tandem blasfemans abis hinc, abiensque tapinus
te retrovas ladro robbatum semper ab osto.
     Talia veriloquo dum murmure Cingar adentat,
dumque, quod ipse facit, reprendere curat in altris,
650huc mihi rostitum portes, Mafelina, caponem.
«Est modus in rebus», dicit Pizzanfara doctor.
Tirrando funis, sforzando rumpitur arcus.
Nunc tempus studiare libros, nunc volgere spetum,
nunc lunum et laltrum pariter tractare valemus;
655si bene Scarpelli memoro documenta scolaris,
qui Pauli Veneti chartis salsizza coquebat,
tempore quo studium florebat in urbe Cipadae.

Questa voce è stata pubblicata da Wikisource. Il testo è rilasciato in base alla licenza Creative Commons Attribuzione-Condividi allo stesso modo. Potrebbero essere applicate clausole aggiuntive per i file multimediali.