Questo testo è completo. |
◄ | Liber vigesimus primus | Liber vigesimus tertius | ► |
LIBER VIGESIMUS SECUNDUS
Nunc bastum caricare tuum, mea mula, gravoso
est opus incarico, sub quo sudando cagabis,
atque fachinando foenum speltamque padibis.
Tu mihi monta susum, tu mecum, Grugna, cavalca,
5nanque necessamur coeptum complere viaggium.
Malferrata licet pedibus sit chiucchia davantis,
importanza tamen multa est acatare poëtam,
illum barbatum, vecchium, grassumque poëtam,
quem praecedentis sub fine voluminis esse
10dixisti apparsum Baldo, Baldique brigatae.
Ut tamen ad plenum vatis chiarezza cotanti
nota sit, historiam primo repetamus ab ovo.
Est lagus Italiae, Degardam nomine dicunt,
quem mea cantavit soror olim Gosa Maderno
15tempore quo Gardon vastabat regna Monighae,
inque Rivoltella cathedrabat papa Stivallus.
Hoc de ventre laghi grandis flumara cavatur,
quae, qua Pescheriae rocchae fortezza menazzat,
trottat praecipiti per pascola virda camino.
20Menzus habet nomen, qui fregat moenia Godi,
donec Mantoae muros circumfluit urbis,
parque fit oceano, quum vastis calcitrat undis.
Ast ubi perque urbem properat, circumque muraias,
ventronesque menat zosum, cagatoria purgat,
25en iterum stringit ripas, fit flumen, et ancum
currit ad ingentem retrovare Governolis arcem.
Primius ille tamen, quam tornet currere, factus
de pelago flumen, binas trovat ecce nemigas
per scontrum terras, quas inter Mintius ipse
30defluit, atque tenet spartitas more luparum,
quae rapido vellent addossum currere morsu.
Sic Hosthya Padi Revero spartitur ab undis,
sic Stellata sedet Figarolo sgiunta per amnem.
Illas ergo inter terras sua flumina Menzus
35fert vaga, ne vastis meschientur cuncta ruinis,
et male dispostos rabies diabolica stighet.
Altera stat valli, chiamata Pyetola dextrae.
Altera stat monti, chiamata Cipada, sinistro.
Illa bravat contra totos, ut Roma, paësos;
40ista suas spresiat, veluti Chartago, brauras:
unde piat forzam capitalis guerra tralorum.
Sed quia Virgilium studiosa Pyetola vatem
gignerat, et se se decorarat nomine tanto,
morsibus invidiae marcebat flegma Cipadae.
45Omnibus impresis nolebat cedere mundo,
hoc solo in factu sibimet Cipada corozzat:
quod nullis esset penitus fornita poëtis.
Quid facit? eligitur, sancto mandante senatu,
ambassator, habens lettras magnumque saperum,
50qui doctoratus totum messale sciebat.
Is Curtatonis de portu ad regna gregorum
pervenit, et claram Nigroponti fertur ad oram.
Protinus accurrunt gentes, magnumque Cipadae
ambassatorem multo sumpsere triumpho.
55Postea, quid tandem vadat faciendo, rechiedunt.
Ille sibi poscit guidam, qua ductus arivet
mons ubi Parnassus forat alto vertice lunam,
namque habet ut Phoebo parlet, Phoebique sorellis.
Praestiter admissus fuit ambassator ad undas
60belorophontaeas, et, factis mille carezzis,
ambassariam scoltavit Apollo Cipadae.
Quae fuit: ut, veluti de vate Pyetola tanto
Virgilio godit, sic magna Cipada poëtam
possideat talem, qui nervo carminis ipsum
65non tam Virgilium, sed Homerum buttet abassum,
qui nec sint digni sibi nettezare culamen.
At Phoebus, reputans cosam maturiter omnem,
sic tandem responsa dedit: — Diversa metalla
sunt, quae diversis soleo partire poëtis.
70Cui datur argentum, cui stagnum, cui datur aurum,
fluxile cui plumbum, cui tandem cagola ferri.
His de materiis magazenus noster abundat,
praeter quod solos per Homerum, perque Maronem
scattola vodata est auri, nec dragma remansit.
75Illi poltrones sicophantae cuncta vorarunt,
nec migolam fini liquere nepotibus auri.
Si mihi Pontanum proponis, Sanque Nazarum,
si Fracastorium, si Vidam, sive Marullum,
crede mihi, alchimia est quidquid dixere moderni.
80Qua propter nostrum ne spernas carpere sanum
conseium, si vis impresae talis honorem.
I magis ad sguataros, et clara trovare procazza
regna lasagnarum, felix ubi vita menatur,
ocharumque illic verax paradisus habetur.
85Sicut ego hic cytharam pulso, danzantque Camoenae,
intornumque mihi faciunt saltando coronam,
sic illic pivam Tiphis sonat intra sorellas,
quae sibi pancifico faciunt in frotta morescas.
Huc fretolosus abi, ne migam tarda caminum:
90nullus adhuc illa praecellit in arte novella,
prima manet siquidem macaronum palma Cipadam. —
His ambassator sentitis, masticat alto
cuncta supercilio, Phoebumque rigratiat, inde
per Zibeltarri strictum canale trapassat,
95oceanumque secans per drittum perque roversum,
cercat, vestigat, petit hic, interrogat illic,
donec acattavit montes finaliter illos,
gens ubi salsizzis vignas ligat, omnis et arbor
talibus in bandis tortas parit et tortellos.
100Hic patrem alloquitur Tiphim, Tiphisque sirocchias,
grataque praestata est tanto udientia messo.
Ergo novam tandem tulit hinc Cipada recettam,
per quam trippiferum valet aquistare poëtam,
cui Maro sit zagus, et mulae striggiator Homerus.
105Ergo putinellus clara de stirpe Folenghi
eligitur patribus populoque insemma dunato,
ponitur in medium, quem publica spesa Cipadae
nutriat, et tassis nemo scusetur ab illis;
utilitas quoniam cunctis est publica, quando
110sit comunis honor cunctis nutrire poëtam,
qui sonet et cantet cum piva gesta Cipadae.
Mox fuit apparsum toto miracol in orbe,
quale aiunt magno quondam evenisse Platoni,
quem pascebat apum squadronus melle putinum:
115sic quoque quottidie passabat nigra frequenter
merla Padum, portans infanti pabula becco,
qua propter nomen Merlini venit ab inde,
motivumque frequens coepit celebrarier illud:
— Merla Padum passat propter nutrire Cocaium. —
120Traditur inde viro savio, doctoque pedanto
Merlinus puer, et versu prosaque peritus
cum sociis multis ivit studiare Bolognam,
et philosophastri baias sentire Peretti;
unde comenzavit super illas torcere nasum,
125inque Petri hispani chartis salcicia coxit.
Ad macaronaeas potius se tradidit artes,
in quibus a teneris ungis fuit ille Cocaio
praeceptore datus, pinguisque poëta dicatus.
Dum Pomponazzus legit ergo Perettus, et omnes
130voltat Aristotelis magnos sotosora librazzos,
carmina Merlinus secum macaronica pensat
et giurat nihil hac festivius arte trovari.
Ergo per obscuras dum praticat ille cavernas,
ecce hic apparet Baldo, velut ante notatur,
135Smiraldamque magam iubet hinc portare diablos.
Mox acarezzanter Baldum, Baldique sodales
stringit, et abrazzat, ducitque in tecta fabrorum,
quos super adstantes faciens residere cadregas,
sic favoleggiat eis: — Bene nunc veniatis, amici.
140Sunt anni centum, sex menses, octoque giorni,
quattordesque horae, quod ego Merlinus in istis
vos attendo busis terrae, grottisque diabli.
Sors bona me fecit tales meritare barones,
qui vadant penitus, magno guidante Serapho,
145Gelforeas guastare casas, scornare diablos.
Conveniet grandes vobis passare travaios;
ut desperati vitae quandoque saritis.
Gratia sed coeli, quae voscum semper habetur,
non aberit vobis, nec vos possanza diabli
150offensare potest, si rerum factor aiuttat.
Attamen, ut Giesiae vetus est retrovatio sanctae,
nuntio vos omnes: mihi confessare bisognat,
namque pretus sacratus ego sum lectus ad istam
legitime impresam, per quam peccata lavantur.
155Nec confessandi vobis vergogna sit ulla,
namque bonum talis meritum rossezza ministrat. —
Cingar, id ascoltans, toto se corpore stringit:
o quam dura cosa est homini confessio pravo!
At Baldus, cui semper inest syncera voluntas,
160laetus ait: — Nobis parlatio vestra gradivit.
Sic, Merline pater, tibi confessabimus omnes.
Dudum coelestis nota est clementia Patris,
qui non misurat quantum peccamus in illum,
sed nos optat, amat, tirat, salvatque ribaldos;
165nos imo elegit, nos imo vocavit ad esse
iustitiae invictos soldatos atque barones.
Spondeo sic igitur, per iusti pignora dritti,
ille sibi fidos nos cheros semper habebit.
Vos agedum, socii, mentem brancate gaiardam,
170quisquam nostrorum sua nunc malefacta sedazzet,
discutiatque suum veteri de sorde gabanum. —
Tunc omnes taciti subito loca singula prendunt,
seque sibi testam grattant, cerebroque travaiant:
utque sciunt, aut scire queunt, peccata recordant.
175Cingar plus aliis habet, unde tapinus ab imo
pectore suspiret: nescit qua in parte galonem
voltet pensandi montes, pelagumque malorum.
Dum memorare studet, scelerum confusio surgit,
dumque malum putat hic, subito domenticat illic.
180Baldus adest primus, deponit cingula spadae,
fronteque summissa, curvoque utroque ginocchio,
incipit, et miro sua facta sub ordine narrat.
Post quem Falchettus quidquid commiserat ipse
parte viri (ut naso, gustu, visuque) fatetur,
185sed quae parte canis, tacuit, tenuitque budellis,
namque canes Gesiae non confessare tenentur,
et Falchettus erat vir ante, canisque dedretum.
Crimina Fracassi multum pochetina trovavit,
namque bonus certe semper fuit ille polaster.
190Sat Lyronus erat caricus, sat plenus et Hippol,
corsarus quoniam fuit hic, fuit ille ladronus.
Moschinus sequitur, cantorque Gibertus; et ambo
defectus dixere illos, illasque fusaras,
quas aqua sancta lavat, quas pulsio pectoris arcet.
195Centauri non longa fuit confessio, nam, quo
parte cavallina peccatur, culpa niuna est.
Inde satisfecit Philofornus, et inde Bocalus,
quem sibi quamprimum Merlinus ab ante levavit,
cogebatur enim gravitatem rumpere risu.
200Casus quos dixit, censuras quas memoravit,
non Pisanella tenet, non Summa Rosaria versat,
non Deffecerunt, non altri mille libelli.
Manserat extremus Cingar, chiamatur ad ultim,
it velut ad forcam, montagnam portat adossum.
205In primis nescit signum formare crosarum.
Postea confundens simul omnia, quidquid in ore
concipitur, spudat, clausisque eructuat occhis.
Baldus id advertit, suspiria Cingaris audit,
et mussando suis cum compagnonibus, inquit:
210— Em em, stat freschus, colmus est saccus et arca. —
Illi non possunt non risum promere, quando
Cingaris advertunt, dum se confessat, afannum.
Quem suspirantem, quem fazzam saepe sugantem
contemplant poverum, stanchisque dolere ginocchis.
215Confessus tandem, fuit assolvestus ab illo,
cui datur, ut potuit credi, penitentia grandis.
Omnia promittit Cingar; gran cosa parebit,
si de promissis attendet forte mitadem.
Illico se tollens a confessore, scapavit,
220promittitque Deo: posthac, dum vita manebit,
non confessandi plus oltra piare fadigam,
qua non est maior, qua non stentatior altra.
Talibus exactis, surgit Merlinus et inquit:
— Eya cavalleri, quae vos indusia tandem?
225Non est tardandi, quum tempus habetur agendi,
vos estis mundi, vos netti, benque sgurati,
quae tardanza trigat? tantum peccare cavete.
Peccantes iterum grandissima poena moratur. —
Dixerat et nullo biscottos zuccare factos,
230persuttumque satis ranzum, modicasque nosellas,
apponit tavolae, cunctosque sedere comandat,
excusamque facit de rerum paupere mensa.
Denique post epulas et aquati pocula vini,
hos menat introrsum, petramque levare molini
235praecipit: huic paret fortissima schena Fracassi,
dimidiam removet montagnam, vastaque rupis
bocca scovertatur, per quam datur ire facultas.
Tunc Merlinus ait: — Tombam rugate per ipsam.
Nil dubium, magna hic ventura catabitur, ite. —
240Baldus it in prima: descendit mille scalinos,
succedunt alii, solo remanente Cocaio.
In fundum scalae porta ingens clausa trovatur,
cardine quam rupto cum calce Fracassus aprivit.
Introëunt altam, longam largamque masonem,
245lux ubi tanta nitet, tantoque lusore coruscat,
ut iurare queas ibi solis stare palazzum.
Lucis causa petra est, petrarum maxima, carbon:
quae non gallinae, sed struzzi grandior ovo est,
et subterranae scurezzam noctis agiornat.
250Protinus huc trahitur Baldus splendore rubini,
fulguritas cuius vistam sibi tollit ab occhis.
Circum circa salam sunt arma tacata murais,
pulchra nimis, totum nec talia vista per orbem.
Stant omnes stupidi, veterum gestamen honorant,
255relligioque sibi est tales toccare facendas.
Ad caput ipsius camerae stat maximus elmus,
elmus Nembrotti longo surgente penazzo.
Baldus ait: — Nembrottus erat persona gigantis,
tuque gigantescam portas, Fracasse, staturam.
260Ergo gigas cum sis, caelatam sume gigantis. —
Paret Fracassus, ferrique in vertice brettam
calcat, et altanum despiccat in aëra saltum.
Hectoris arma, nigris aquilis ornata, manebant
fixa similmenter muro, quae fina metallo
265argento et auro, duroque azzale coruscant.
Temporis haec spatio godivit Roma totanto,
quot tanto tenuit mundi signora bachettam.
Ast ubi se stessam nimis alta superbia stravit,
arma retornarunt sub terram Brontis in antrum.
270Quae modo magnanimus merito sibi Baldus adobbat.
Sunt ibi, quae greghi stiparunt corpus Achili;
sunt quae fortis Aiax, quae Theseus, atque bravazzus
Pirhus adobbabat, quae Orlandus, quaeque Rinaldus,
quaeque Durastantus, Rodomontus, quaeque Gradassus,
275Zanque Picininus, Nicoloque et Gattamelada,
Barthoquelomeus, quem gens dixere Coionem.
Pendula stat travis etiam corrazza Goliae,
ipsaque Sansonis dentata ganassa gigantis,
ipseque Morgantis de pesis mille bachioccus;
280Fracassus piat hunc, licto bastone, sonaium,
cum quo campanas inferni rumpere sperat.
Baldus ait: — Nulla hic armorum copia mancat.
Quae viltas animi, vel quae reverentia trigat
vestros nunc sensus, ut non bona tela pietis? —
285Tunc ibi compagni, nudato corpore vecchis
protinus arnesis, ferro se se undique fino
circundant, fibiantque auro, gemmisque corazzas.
Inde piant scudos, targas, tondasque rodellas,
affectantque atris iam se meschiare baruffis.
290Verum Boccalo non ullam contigit armam
proposito retrovare suo: butat omnia, versat
omnia, nec penitus, quod passim cercat, acattat.
Tandem vista sibi fuit unica cosa volenti:
Margutti squarcina, olim cantata Loyso,
295in quodam cantone iacet, sine cortice fodri,
unde refulgebat multo rubiginis auro.
Hanc avidus brancat, basat, cingitque galono,
incusatque alios compagnos esse fachinos;
atque insensatos, omnique rasone carentes
300clamitat, ut, nullis qui possint ire gravezzis,
en voiant sic sic ferri portare valisas,
sic ve fachinales usare ad pondera spallas.
Baldus, id ascoltans, inquit: — Boccale, quid armis
non te sicuras? en aspice, quanta superchiant! —
305Respondet: — Non me ferrum natura creavit.
Sum de carne caro, sic sic de carne manebo. —
Cui Baldus: — Dagam Margutti quid geris ergo? —
At Boccalus: — Ego sensi, credoque quod ipso
sub Phlegetonte bonas anguillas illa brigata
310peschet, et inflatas multa grassedine ranas.
Si tibi mancabunt illic, menchione, vivandae
dic: quid mangiabis? qua guisa, quove modello
anguillis poteris, vel ranis tollere pellem?
En ad propositum nostrum squarcina trovatur,
315quae cavet anguillis soccam, ranisque camoram.
Suntque illic oleo caldaria plena boiento,
ut Bariletta docet predichis, fraterque Robertus;
frizere padellis quis ranas posse vetabit,
anguillasque illas ad arostum ponere speto? —
320Talia dum rident socii, compagniter ipse
Baldus in aspectu magno se lanzat in auras,
leggiadrusque cavans brandum scrimire comenzat,
intornumque agilis ventos colpizat inanes.
Cingar in instanti trat de gallone spadettam,
325verdugumque habilem cum cappa ferre stocadas,
subque rodelletta se totum curvus abassat.
— Quid tu — inquit, — bravas? pentibis forte, pochettum
stimo bravamentum rofiani, guarda, sta saldus. —
Sic dicens, tractum tres colpos fecit in unum,
330mandrittum, puntamque statim, celeremque roversum.
Baldus cuncta schivat, nec semet aretrat un’onzam,
ridet et it circum, nec adhuc tirat, imo repossat,
miratque attentus quod Cingar porrigat unum
ante pedem; quod si faciet, sotosora tomabit.
335Ergo piatonadam distesam denique menat,
et pede supra pedem posito simul, ecce repente
Cingar humi cascat, culoque sigillat arenam,
namque, pedem proprium calcatum sub pede Baldi
dum retirare putat, propter scansare roversum,
340non potuit subito, Baldi sub calce retentus.
Inde statim, Baldo plantam relevante retrorsum,
in schena tomavit humi, iacuitque stravoltus.
Omnes quam subito laetos movere cachinnos!
Cingar et ipse ghignans sursum levat illico, cridat:
345— Eya cito, fratres, quid statis? ducite spadas,
atque simul mecum Baldo chiocchemus adossum. —
Tunc omnes pariter brandos in fretta cavatos
menant de piatto, Baldumque toccare procazzant;
qui ferit in fianchis, qui retro, qui ferit ante.
350Ast ita non pirlat, quum foemina fila revolgit,
guindalus, aut naspus, vel petra rotonda molini,
ut rotat hic Baldus nunc huc, nunc praestiter illuc
arduus, atque parans sibi muscas undique brando.
Denique toccavit cunctos, intactus at ipse
355constitit et scrimmae ludique reportat honorem.
Tunc Cingar gemmam, cui par cum sole lucerna est,
despiccat muro, Baldique reponit in elmo.
— Hunc tibi victori — dixit — largimur honorem.
Per baratrique domos tali nos luce guidabis. —
360Annuit huic barro, scalamque salire comandat.
Ianque superveniunt, stippati corpora ferro.
Tum Merlinus eis ita paucula dicta favellat:
— Dux eris, atque pater sociorum, Balde, tuorum.
Nulla superstitio poterit te vincere solum.
365Sic tibi disposuit savii mens alta Seraphi.
Ite viam tandem, vos tandem lasso, valete. —
Dixerat, et clauso restavit solus in antro.
Cingar it allegrus, balzatque legerus ad auras:
sustulerat spallis vastum confessio pesum.
370Bertezzat, burlat, soiat, titaloraque cantat.
Aures Falchetto tirat, nasumque Bocalo,
qui quoque Merlino salsa de carne mezenum
robbarat, quamvis confessus alhora fuisset,
et licet ad grepias restarant retro cavalli,
375quos promittebat Merlinus pascere foeno,
seu Demogorgonis spelta, seu Pinfaris orzo.
Ipse tamen Boccalus, habens quod habere bisognat,
menabat caricum multis de rebus asellum.
Increpat hunc Baldus, poverum spoliasse romittum.
380Cui Boccalus ait: — De mangia in pace biavam.
Et tu non portas in bocca forte molinum?
Scilicet ad baratrum poteris retrovare tavernam. —
At Baldus: — Plenae bastant de pane sachozzae.
— Imo — respondet Boccalus, — Norma recordat
385quod «solo non pane potest homo vivere mundo».
Nonne caro carnem facit, attestante pedanto
Doctrinale meo, declinans nomina terzae?
Nonne flagellabat mihi saepe culamina propter
rectis «as es a»? qui mattus nascitur, unquam
390non guarrire potest, etiam medegante Galeno. —
His mottis allegra ibat brigata per umbras.
Quisque piat festam pro Cingare, proque Bocalo
nam concurrentes sunt ille, vel ille magistri
arte Bufalmacchi, Neli, mastrique Simonis.
395Vadunt praeterea follas narrando facetas,
ut via longa nimis videatur curta brigatis.
Baldus in excelso carbonem baiulat elmo,
qui nihilat grossas radianti luce tenebras.
Iamque caminarant miliaria multa per umbras,
400quando novus rumor post terga auditur ab illis.
Stat Baldus, pariterque alii, drizzantur orecchiae.
En vox multa sonat: — Sta, guarda, vade, ritorna. —
Quali cum guisa regem sociare videmus,
mille alebarderos inter, totidemque barones,
405per quos huc illuc dabandam stare iubetur,
dicitur et — Largum largum, — baculique menantur;
tali vicinat se se barronibus agmen,
qui non contra venit, sed post sua terga caminat.
Baldus ait: — Mirum! quo nascitur ista novella?
410Disfodrate cito brandos, date brachia targhis. —
Dixit, et ad bandas stradae cito dividit omnes.
Fit via per puntas spadarum, utrinque paratas
sforacchiare illos, qui ultra passare menazzant:
sic sic per piccas seu guizzer, sive todescus
415trapassare solet, crudeli morte necandus.
Ecce rivat tandem multae confusio gentis,
nulla sub alphero quos ordinanza coërcet,
sed variis foggis franceso more cavalcant.
It fretolosa cohors, spronatque trotone serato
420non miga zanettos, curtaltos, atque frisones,
sed pro, num dicam? quis credat? nempe cavalcant
quadrupedes ligni scannos, tripedesque scanellos,
fornari gramolas, descos, misasque farinae,
concas, telaros, conocchias, guindala, naspos,
425cadregas, cassas, cophinos, lettiria, scragnas,
barrillos, secchias, gratarolas, mille novellas.
Omnes ingentem faciunt per saxa tumultum,
trentaque para sonant, dum tirant retro per umbras
schiodatas tavolas, dum stringunt ilia buttis.
430Per medios passant muti tacitique guereros.
Unde prior Cingar sbroccat de pectore risum,
postea conclamat: — Quae gens? ola, ola, quo itis?
quae vos fretta menat? nobis parlate coëllum. —
At nemo respondet ei, tutaviaque passant.
435Rident compagni factum, tamen omnia cauto
stant mirare oculo, brandos menare parati,
si qua sibi forsan tunc noia fiatur ab illis.
Falchettus loquitur: — Longa est ea tira virorum,
credo tirintanam penitus hanc esse stryonum.
440Est hodie giornus zobiae, giovedique triumphus.
Ad Demogorgontem properant, cursique madonnam.
Non tamen ulla mihi certezza; domanda, Bocale.
— Non — Boccalus ait — faciam; tu stesse, domanda.
Fortunam tentare nocet spessissime multis.
445«Quando canis dormit, noli distollere somno». —
Vix ea finierant, extremior ecce ruebat,
atque stafezabat magrazzam supra cavallam,
scilicet in dorso magni grossique botazzi,
dumque ultra passat per spadas undique nudas,
450Cingaris extremo toccavit pollice nasum,
quo facto ad totam briliam dat frena botazzo.
Res miranda statim comparuit ante vedutam;
Cingaris en se se nasus gonfiare comenzat,
ut fit quum flatu porci vesica repletur.
455Iamque fluens giusum barbozzi ad menta calabat,
iamque bighignolus lambicchi paret aguzzus,
quo stillare solet bozas spetiarus aquarum.
Obstupet hic Cingar, nescitque movere parolam;
nescio quid monstri pensaverat esse, vel umbram,
460unde manu reparare volens urtavit in ipsum
nasazzum, qui iam terrenum longus arabat.
— Me miserum — clamat, — quae cauda? quis iste budellus?
Unde mihi magnus subitano tempore nasus?
Cernitis, o socii? quo tanti copia nasi?
465Qua mihi de banda nasorum maximus exit?
Nunquid totus ero crescendo denique nasus?
Deh per amore Dei, deh non permittite, fratres,
ut sit opus tanti mihi nasi ferre valisam. —
Baldus non potuit non fata dolere sodalis.
470— Ne timeas — inquit, — ne fle, mozzabimus istum
nasonem petito, cui pristina forma redibit. —
Hinc Boccalus ait: — Nescis, marzocche, coëllum.
Imo tibi invideo de longi munere nasi.
Nonne manens drittus poteris nasare melones?
475Nec peponessarum plus oltra chinabis odori? —
Quo motto risit Cingar. — Patientia — dixit, —
me iam per nasum bufali de more tirabis.
Sed quia trenta pedes iam nasi forma trapassat,
andantique mihi gambarum crura molestat,
480hunc volo prolixum dare circum circa colengum,
deque meo naso triplicem formare colanam. —
Sic ait atque facit; collum ter nasus abrazzat.
Sed quia continuo crescens humore pesabat
tanquam bos Chiari, nec eum ferre ultra valebat
485Cingar cum spallis propriis, nisi detur aiutus,
illico Falchettus, dulci compassus amico,
illius a collo nasum distorthiat omnem,
supra suosque humeros nasonis pondera gestat,
cui, mutando vices, succedunt saepe sodales.
490En pater interea veniebat a longe Seraphus,
garzonesque duos uno menat agmine secum.
Alter erat mulus, greghesco patre creatus,
cui mater calabresa fuit: pensate, fradelli,
quae mistura brodae, quae messedanza salattae.
495Barrus erat, giottus, latro, fur, forca, trufator.
Quid restat? stradiottus erat, queo dicere peggium?
Sed quia per guerras stradiotica semper usanza est
ferre scaramuzzas, aut appizzare baruffas,
inde attaccatis armis se trare dabandam,
500Pizzacapellettus seu Pizzaguerra vocatur.
Hac hominis spetie sibi servit cura Seraphi,
impresasque novas ad efettum mandat ob ipsum,
sicut certa monet sibi constellatio cosas.
Alter erat iuvenis, quo non formosior unquam
505Narcissus fuerat, non castior ipse Iosephus.
Is nihil omnino mangiat, pissatque, cagatque,
sed fortunato semper nutritur amore.
Bellus amat bellum, bello redamatur amante,
nec zelosiae squarzatur dentibus unquam,
510nanque fit a stellis bene iunctis certus amari.
Haec quoque gratificat complexio diva Seraphum,
egregiasque facit, prout chiedunt tempora, provas.
Cui Rubinus erat nomen, cognomen Ubaldus.
Ergo hic Seraphus traxit de pectore librum,
515dumque legit, magni tres cervi protinus adsunt.
Ore brias, ut equi, gestant et tergore sellas.
Hos montare iubet, redinasque molare, Seraphus,
unde simul strictis calcagnibus, oreque chiuso,
menteque raccolta per opaca silentia trottant,
520imo volant, quoniam portantur supra diablos.
Itur ad orbescam quocumque guidatur ab illis,
inque oculi motu post Baldi terga fuere.
— Sistite — tum dixit Serraphus, — sistite cervos,
ecce mihi Baldi grottas illuminat elmus. —
525Tunc dismontatur, cervosque andare iubetur.
Inde petras upupae signentas quisque stupendas
collocat in bocca, quo facto nemo videtur,
ast invisibilis vadit, neque cernitur usquam.
Ergo simul properant: alios comprendere possunt,
530at non comprendi, velut est essentia rerum.
Inter compagnos Baldi compagniter intrant,
quo muti, taciti, cheti, nulloque veduti,
incipiunt menare manus ac ludere pugnis.
— Oyme — cridant omnes, — quid enim novitatis habetur? —
535Serraphus ridens Boccalo tirat orecchiam:
— Oy — ait, — oy, quis erit tantum indiscretus ut aures
de testa streppare mihi... — Dum dicere «voiat»
ille parat, chiappa culi picigatur in una.
— Vah cagasanguis, ego non possum vivere, cancar,
540Balde, tibi veniat; quo me in bonhora guidasti? —
Pizzacapellettus gambam transversat inanzum
Lyrono, qua se simul ille intoppat, et ancum
it simul in terram, rumpitque cadendo ginocchium.
Hippol ait: — Nihil hic giovat portare lucernam,
545cum sit quod nobis tollatur vista videndi.
En ego tampellor pugnadis, Balde, cotoris,
nec prorsus video, sed tantum sentio goffos.
Attamen esse tibi pazzus fortasse videbor. —
Sic ait, et colera tactus, chioccante Rubino,
550incipit ad ventum palmas vibrare seratas,
morsibus et calzis foltas bussare tenebras.
Saepe menat gambas picigatus ubique Fracassus,
villanusque paret, qui scalzus tempore caldi
non valet a moschis gambas reparare caninis,
555aut a zenzalis duram deffendere pellem.
Serraphus subito Falchetti e tergore nasum
Cingaris abstulerat, passimque menabat ut orbum.
Ille cridat: — Ducor per nasum buffalus, et quo,
et quis me ducat, minimum non cerno cotalum.
560O gran cosa quidem, pazzi qui talia cercant. —
Vult illi Moschinus opem conferre, sed unum
accipit in fianchis punzonem, retroque factus
vindicare parat, schiaffumque roversat acerbum,
ut tres de bocca dentes smassellet ab umbris;
565at rigidum colpit saxum, recipitque figuram
iuxta materiam, et meritum mercede pagatur,
namque super digitos sofiat, velut assolet ille,
qui nimium caldam properat mangiare polentam.
Multoties huc se voltat Giubertus, et illuc,
570dum sponsonatur pugnis ab utroque galono.
Ipse similmenter trahitur Philofornus, et ictus
dum recipit stranios, banda se torquet in omni.
Denique post aliquod susceptum utrinque solazzum,
Serraphi iussu de bocca quisque lapillos
575extrahit, et clari cunctis patuere visaggi.
O puta, si rident ac laeto corde solazzant!
Noscunt Serraphum, cui chinans Baldus honorem
rendit, et abrazzat Pizzam, iuvenemque Rubinum.
Supplicat inde: voiat, si alcuna potentia libris
580est magicis, contra praestigia tanta stryarum,
Cingaris a vultu tam grossum tollere nasum.
Cui Serraphus ait: — Bene si consydero cosam,
Cingar habet tortum, proprium nec ad utile guardat,
dum bene fornitum cercat deponere nasum.
585Si bene quidquid agat nescit retinere cerebro,
ad nasum faciat tres, quattuor, octoque groppos. —
Cui Cingar: — Serraphe pater, non curo quatrinum,
esse parum memorem, cerebrumque ostendere gatti,
dummodo tanta mihi scarichetur sarcina nasi.
590Nam quis rinoceros naso nasutior isto?
Deh, per amore Dei, pactum veniamus ad istud:
tollite vobiscum nasum, totumque cerebrum;
tantum, quos habeo dentes, serventur in ore,
ut mangiare queam, si non memorare, quid inde? —
595Tunc Serraphus, habens plenam de nescio quidnam
tascazzam, cavat inde, velut chirurgicus, unam
ampollam unguenti mira virtute pieni.
Ungit utranque manum sibi stesso, deinde perungit
nasonem leviter, pressatque tirando deorsum,
600ut pressare solent qui mungunt ubera vacchis.
Ille calat sensim, candelae more brusantis,
quae venit ad virdum, parvo remanente mochetto.
Dumque redit primum guttatim nasus ad esser,
stat Cingar prontus, raptimque se ab ungue Seraphi
605eripit, ut vidit sgrossatam denique codam.
Nec fuit ordo unquam posthac, sibi tangere nasum,
addubitans etiam prigolos incurrere nasi,
de quibus exierat sola mercede Seraphi:
cui grates reddit, docto sermone, galantas.
610Inde vale dicto se compagnia diremit:
Baldus it ad bassum, Serraphus tornat ad altum.