Questo testo è incompleto. |
◄ | XIII. A Rodolfo II d'Austria | XV. A Gaspare Scioppio | ► |
XIV
Agli arciduchi d’Austria
Lo Schopp consegnerá loro i libri del Campanella e mostrerá le lettere da questo dirette a Paolo V e Filippo III, dalle quali avranno notizia delle proposte e promesse fatte non solo, ma potranno anche accertarsi come sia infondata l’accusa di voler usurpare il regno, e che dal prigioniero fu inventata l’eresia per salvarsi dalla taccia di ribellione. Ora per la loro autorevole intercessione il filosofo spera di avere dal pontefice o dal re quel che non ha potuto ottenere lui direttamente.
Quoniam reipublicae christianae salus omnis in invictissima piissimaque familia vestra versatur, quicumque divinam profitentur veritatem, quidquid possunt et sapiunt grande illi dicare contendunt, et veluti animata instrumenta magnis reipublicae artificibus austriacis coaptari student. Quod mihi, exquo mysteriis Sapientiae aeternae, mundum gubernantis vestrosque dirigentis actus, initiatus sum, semper facere curae fuit. Testantur illud opera mea, videlicet de monarchia regis catholici: ubi hanc postremam ex prophetis et astris, quibus non vulgariter operam dedi, esse intellexi; sub quam hominum universitatem omnem venturam agnovi, viasque tum politicas tum prophetales aperui: quod ex articulis meis prophetalibus de eventibus huius saeculi satis iudicatur. Scripsi etiam Panegyricum ad principes Italiae, ne monarchiam fatalem impediant si a turcis et ab intestinis malis salvi esse velint; modumque aperui quo illi copularentur et absque timore principatuum amittendorum cohaererent. Scripsi et Tragoediam reginae scotorum contra anglos pro hispanis; Contra lutheranos et calvinistas dialogum politicum pro austriacis: contra omnes sectas universi orbis: et quibus modis e suis principiis et communi ratione mortalium sint ad fidem, proindeque ad hanc monarchiam, trahendi mirabiliter; et tandem in coelo signa ostendi. Praeter libros physicos et metaphysicos iuxta nova principia, quos serenissimis Austriacis magno ad tantum negotium usui fore confido: nam et Alexander, et quicumque monarchiam capessere orbis conati sunt, novis doctrinis admirabilibus novisque artibus sibi mundum conciliare aggressi sunt; ex quibus, inquam, signis spero totius orbis commotionem, admirationem et conversionem ad fidem catholicam.
Quoniam vero Satanas, eodem tempore quo mundi orditur reformationem Deus, et ipse Antichristo sedem parat: et iam in sexta ecclesiae sumus aetate et sexta canit tuba, et sol vertitur in tenebras et luna in sanguinem, propalabitur cornu illud parvum loquens ingentia. Lutherus enim eius postremus praecursor sub quinto sigillo functus est munere suo, paravit sedem. Fuit arundo vento agitata, substulit e medio sacramenta et paenitentiam, obedientiam, modestiam et Dei misericordiam, introduxit quendam Deum hominum proditorem, qui nobis se bene facturum spondet, cum contra ipse statuerit ad malum nos impellere; contrarius quidem in cunctis Ioanni Baptistae: ita sane uti sanctus Vincentius meus ex Germania etqualem praecursorem nasciturum pridem ostenderat. Calvinus vero, quinta phiala irae Dei, fecit eius regnum tenebrosum. In Italia vero et Hispania sedem paravit impius Macchiavellus qui per omnes principes et magistratus fere grassatur: reliquam orbis partem Macomethus tenet, fabulis, luxuriis et impietatibus paratam ad Antichristi regnum, quod breve erit. Sed dicit Dominus in Zacharia: «suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia etc.», et «vadet Dominus in turbine austri etc.». Verba non memini.
Haec ergo cum instent, atque ipse cogitarem et verum praedicarem, et illusores huius saeculi insectarer — praedixit enim apostolus Petrus: «venient viri illusores dicentes: ‘Ubi est promissio aut adventus eius? ex quo dormierunt patres, omnia perseverant sicut ab initio creaturae’»: — ego vero, non sicut ab initio perseverare, digito ostendo in polis, aequinoctiis, solstitiis, excentricitatibus, apogeis, obliquitatibus coelestium omnino mutatis, quia mundi situm in immenso eius spatio revulsum demonstro, et Aristotelis dogmata de aeternitate everto; et quidquid Ptolomaeus, Albategnius, Copernicus et alii reddentes non causas ut causas et petentes dolose principia ad signa Evangelii obscuranda tradunt, falsissimum ostendo; mundique symptomata esse per ignem perituri; orbes, et eccentricos et epicyclos, et motum, raptum et caetera huiusmodi falsa commenta esse convinco et multa huiusmodi ex quibus novam astronomiam novamque astrologiam compono; et novas rationes exordiorum et finium et mutationum rerum publicarum et regnorum patefacio, et arcana multa hactenus ignota. Igitur cum haec agitarem, macchiavellistae quidam excommunicati magistratus, ex praedicationibus meis et relationibus aliorum occasione sumpta, putaverunt me velle regnum usurpare, quod quantum a viro philosopho longe sit, prophetarum et sapientium mortes et calumniae post mortem illorum detectae liquidum faciunt.
Scriptum est: «rebellat Amos, o rex». Hic vero Catholicus, cui ego ad ingentia facinora instrumenta parabam, dolis satraparum, octo iam annos sub foveam satanicam obscurissimam.lucem et aërem nil admittentem, putentem, madidam et tandem diabolicam, sub manu impii Ionathae, in arcto, pane tribulationis et aqua moeroris et planctus detinet me. Audire me nolunt, nec libros meos neque testes. Aufugit ad turcas ille qui concitavit rumorem, non quidem ad rebellandum, sed ad occidendos quosdam inimicos qui patruum occiderant suum; et verbis meis abutebatur sicut Calvinus verbis apostolorum. Ego mundi novitates, regni terrae motum et provintiae seditionem ex cometis et astris praedixi, et evenerunt; ipse vero haec eo torquebat ut homines tumultuarent contra proprios hostes; nihilque actum fuit. Aufugit «quia non erat ex nobis», ut ait Apostolus; et «duo erunt in eodem lecto, unus assumetur, alter relinquetur», ait dominus Iesus.
Hac ratione, quam unam habent, premunt me inauditum. Sed nisi quia Dominus erat in nobis, forte vivos deglutissent nos. Haeresis nulla est inventa in nobis, nam de industria ne moreremur tamquam rebellantes ad pontificis nutum, a nobis adinventa est et tandem retractata. Sed excessit medicina modum. Ego vero per stultitiam ab iis qui sapientiam persecuntur, salvus factus sum. Excitavit Dominus spiritum angelicum ad auxilium meum, cum immineret mors: et quidem qui monarchiam catholicam erexi, uti destructor pereo; qui multos ad fidem catholicam revocavi, ut testantur apud vos calviniani et lutherani et hebraei et turcae, tanquam haereticus ad necem trahor; mitto libros et praedicationes, [suscipio] ieiunia, sacrificia, patientiam et calumnias. Non potest dici de me sicut de impiis: «in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur»; saepe enim et inaudita tormenta pertuli.
Et nunc, o domini clementissimi, si Deus de coelo in terram aspexit ut audiret gemitus compeditorum per aures vestras et solveret per manus, ut annuntiemus in Sion nomen Domini etc., ad conveniendum populos in unum et reges, ut videant quod coeli sicut opertorium mutat et mutabuntur; ut annunciet coeli iustitiam eius populo qui nascetur et generatio ventura nunc annuncietur ad vestrum replendum imperium; satagite, priusquam moriar, certiorem regem facere et monereut me audiat ipse vel sinat a pontificie vel a Caesare audiri. Et si mentiar, ex nunc igni me dedo; si fateor vera et proficua orbi christiano et domui vestrae, utantur opera mea: nam et stulta et infirma elegit Deus. Eripite inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum. Litteras ad regem et ad pontificem vobis mitto videndas, ex quibus quid petam quidque pollicear intelligetis. Haec atrocissima mala mihi mentem, spiritum et visionem faciei eius benignitate addiderunt, nec sermone explicari possunt, quia incredulitas omnia deridet. Antichristus regnat in praecursoribus suis et angit me, sicut et Brigida olim quasi mihi praedixit: qui legit intelligat.
Non datur plura loqui. Gaspar Scioppius, clarissimus vir, doctrina et pietate insignis, qui philosophi et apostoli pro Germania officio fungitur, referet multa et ostendet literas et libros. Quod si indigna opera mea Vestris Celsitudinibus apparebunt, misericordia non indigna erit. Hac utamini in me, proceres inclyti, et Catholicum a caede innocentis innoxium vobis et reipublicae reddetis. Oculos aperietis: rapinas regni videbit, providebit. Hic nemo vult me audire; quoniam satrapae lucrati sunt multa, et clamant haereticum et ribellem, si quis opem mihi ferat: tacent amici. Deus submisit auxilium, et vobis mentem immittet piam, prudentem, ut audiatis et solita clementia patres vos pauperum et pupillorum ad regna modo natos ostendatis. Iam paro libellum ad Pannoniae filios contra Macomethum. Instrumenta imperii et arcana non desunt. Sed quis credit auditui nostro? prudenter non credunt, sed insipienter et per dolum experimenta videre respuunt. Itaque apud vos mihi clementissimae prudentiae una spes reliqua est. Non arbitror exsiccatum fontem virtutum. Fidenter scribo, quia quibus scribam intelligo. Dominus vobiscum. Amen.
[Neapoli,... aprilis (?) 1607].