Questo testo è incompleto. |
◄ | XV. A Gaspare Scioppio | XVII. Al medesimo | ► |
XVI
Al medesimo
Premette di rincrescergli di non poter vedere lo Schopp, di sperare un mutamento di carcere ed un modo di poter curarsi, ringrazia del consiglio di scrivere al papa ed a’ cardinali una lettera di semplici preghiere, ma insiste nei disegni e promesse che sembrano al nunzio Bastoni ed al vescovo di Caserta Gentili delle frenesie, di voler promuovere cioè una lega contro i turchi e far miracoli, non indietreggiando neppure innanzi alla prova del fuoco; ricorda la rinomanza acquistata in Calabria per la sua sapienza; dispera della riforma del clero.
... Mirifice me angit quod adspectus denegatur tuus. Aperirem enim tibi non tenacis neque vilis animi divitias, si quae tamen sunt: hoc enim ignoro. Nam cum me ipsum introspicio, exiguitatem defleo: cum ad ceteros sapere nonnulla mihi videor, ac nequaquam hoc scire quod nihil sciam, affirmare possum: hoc enim intra me modo intueor. Est stimulus patri Seraphino ut eius opera quamprimum ex hoc taetro carcere transferar. Volo enim pharmaca et curationem, eo quod plurimis angor infirmitatibus, adhibere. Scio quidem repente me sanatum iri. Haec siquidem ars mihi arridet valde. Hoc cum factum fuerit, non te tantis in moeroribus praestolabor. Quod mihi sensum tuum aperis, gratuiti est.
Si quidem literas, quibus miracula polliceor, pontifici et cardinalibus minime exhibendas censes, ac deprecatorias potius mitti consulis, libenter audio, cum praesertim adieceris auctoritatem tuam ea in re periclitaturam videri. Sed nescio satis ne tibi me declararim: non enim audeo pro salute mea, quamvis angeli omnes mihi adessent fautores, miracula polliceri. Sed proposui illa ad reipublicae salutem ostendere ut contradicentium Evangelio os obstruatur. Hoc autem ideo dixi ut videant me non modo haereticum non esse, sed etiam a Deoexcitum ad omnes haereses eliminandas, praecipue vero philosophorum et astronomorum et latentium macchiavellistarum, quorum opera evangelium latet, «et his qui pereunt», inquit Paulus, «opertum est». Quapropter oro te hanc pontifici sententiam declares, ne me putet levitate aut superbia aut magia naturali vel diabolica haec iactare, sed ut sciant domini mei non modo ex libris quamplurimis pro ecclesia scriptis ab haeresis suspicione vindicandum, sed ex miraculis quoque quae omnem ammani ad Evangelii certitudinem compellere queant, me idem effecturum. Quamobrem nihil verba tua nocebunt, quin proderunt valde, ut sciat pontifex et cardinales nullam inesse illusionem, et sensum perpendant meum.
Hoc autem futurum huius pontificis opera a duobus viris sanctis praedictum inveni. Manifestabuntur ergo per me signa in sole et luna et stellis. Nam etiam beatus Gregorius ea instare et in proximo esse monuit, et beatus Iohannes episcopus cuius prophetiae Venetiis sunt impressae, nunc promulganda praedixit, et Ioachimus abbas adstipulatur, ut non videam tot praecedentibus praedictionibus meisque acclamationibus, qui dissimulare id valeam. Et quidem si nuncius ac Casertanus deliramenta esse, vel ad fugiendos carceres versutiam, scripserunt, tu nihil pro mea salute proficies antequam illis meus innotescat sensus. Vide ergo pro prudentia tua quid nunc agendum.
Ego enim quod tibi tacendum videtur, quodeumque sit, libenter obmutescam. De miraculis vero pro conversione germanorum nihil vereare, charissime. Si enim opus Dei, uti Dei opus, aggressi fuerimus, et fidem quantum sinapis granum habuerimus, quid dubitas Dominum fore nobiscum? Si tu de hoc dubitas, nihil omnino proficies. Nolo quidem ex praesumptione nostra ista nobis polliceri. Sed si vitam, ut spero, vivemus evangelicam, et discipulis eandem suadebimus, sodalitium nostrum erit non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, quamvis et haec nobis abundabunt, sed in ostensione virtutum. Cogita etiam quod si ad Evangelii verba confirmanda, ego miracula, quae praedixit Christus, ostendam in caelo quasidigito, simul ac Lutherum praecursorem Antichristi postremum demonstrabo, et virtutes, pacem et contra turcas seditionem excitabimus, videbis quidem omnes ad nos convolare raptim homines. Tunc vero ex fide illorum fides nostra augebitur, excitabitur, inflammabitur. Ergo et gratia, quae data est nobis cum impositione manuum presbyterii et per prophetiam, uti Paulus noster dicit, suscitabitur. An nescis dona Dei in ecclesia adhuc esse? Sunt quidem, sed velut demortua et in veternum deiecta, propter incredulitatem. Cum fides incaluerit, manifestabuntur. Ex fide igitur populorum per fidem nostram excitata nos proficiemus et Deus addet miracula: nihil enim impossibile credenti.
Igitur doleo quod per folia mille vix tibi haec explicari possunt. Opus quidem me audire et operantem cernere: non quod aliquid mihi ascribam. Scio enim me nihil esse et de nihilo factum, etiam in nihilum, quantum ex me sum, continuo abire; ne autem nihil fiam, Dei omnipotentia servari. Itaque in Domino fides mea et auxilium. Heu si scires, quemadmodum coarctor, donec ostendam re quid Deus per credentem animam efficiat! Ego quidem peccator et utinam non scelestus, quando villas et castella perambulabam, turbas hominum ante me obstupescens videbam, quaerentes remedia suis infirmitatibus et pecorum et boum. Ego tunc iuxta fidem illorum, valde pavidus ob scelera mea, singulis ex medicinae arcanis medelas tribuebam. Revertebantur omnes, laudantes Deum. Et quidem scio me plura ex illorum quam ex mea patrasse fide vel scientia.
Sed magia constat ex religione, astrologia et physica. Hae mihi facultates adsunt, credo, non vulgares. Iuxta illas operor, et Deus scientiarum dominus est, ait David, et dominus virtutum ipse est rex gloriae: quid ergo dubitas ex scientiis et virtutibus suis, quas confert nobis, ipsum gloriam non colligere? numquid stultus agricola est Deus qui spargat ne unquam metat? O anima mea, nolo si de me multa tibi spondeas, hoc tantum velini ne me suspiceris nebulonem, aut non a Deo omnia sperare vel fidem quantum sinapis granum non possidere.Multa reticeo: quis enim per atramentum lucem explicabit? Neque lohannes posse se confidit.
De ceteris epistolis quae extant apud te, fac ut lubet: dabit Dominus tibi post congressum pontificis et cardinalium agendi animum: opere enim fides augetur et sine fide opera frigent. De cleri reformatione iterum dico tibi me quasi nihil sperare. Scio temporum malitiam. Omnis autem reformatio sponte sequetur. Ipsi orabunt nos ut reformentur, si principes duos, quos quasi manibus teneo, convertemus, et sapientes Germaniae per novitatem doctrinae admirabilis alliciemus. An non vides Lutherum nebulonem, qui de foedis vocibus, de petulanti licentia aurium pruritum quasi comicus excitaverit? et papistarum epicureismum illi favisse? et nonnisi peccati poenam esse fidem Lutheri? ita et sodomiticum vitium et caetera huiusmodi huic adscribit peccato Paulus, «quoniam Deum non sicut Deum glorificaverunt». Ego evincam Paulum menni de manibus putridis luthericolarum.
Scio omnes in Paulo gloriari, et ubi ipsum nihil intellegunt. Haec nequeo explicare tibi per chartam. Videbis in dialogo meo Contra lutheranos, quae vix credis, uno argomento omnes haereses etiam per indoctos homines exterminari; et bellum grammaticale, in quo confidunt, cessaturum. Si ego dixero lutheranis: — Transeamus per ignem, et qui cremabitur, non est a Deo, — numquid audebunt? et non confusi sibilis a populo explodentur? putas me isthaec non audere? Pater meus Dominicus et divus Franciscus multas haereses ita sedarunt: quid ni eos imiter? Si credo ex toto corde, dubitare nihil debeo quin Deus vocatus adsit. Si non credo, emoriar. Verumtamen ad haec multis praemissis venire opus cum orationibus, tum disputationibus placato Deo et dempta temeritate etc....
[Neapoli, 26 aprilis-17 maii 1607].