< Moscheidos
Questo testo è completo.
Liber secundus
Liber primus Liber tertius

LIBER SECUNDUS

At non Formicas tanta haec bravura spaventat,
     quae iam praescierant bella futura sibi.
Ipse senatores Granestor convocat omnes,
     fitque inter savios disputa longa duces.
5Supra Formicas scoeptrum regale tenebat
     Granestor, sperans altior ire deis.
Consilio semper saviorum cuncta movebat,
     quapropter bellum victor ad omne fuit.
Illuc praecipue magnus Myrnuca vocatur,
     10qui Formicarum dux generalis erat.
Inter Formigenas nemo robustior illo,
     qui solus grossae fert duo grana fabae.
Quamlibet armorum guisamque, modumque sciebat,
     omnis et ingenio res erat apta suo.
15Multa reportarat giostrarum praemia secum,
     milleque de bustis tolserat ense capos.
Mille capos, inquam, mozzarat iure duelli,
     omnia cartellis plena fuere suis.
Unde galoppabat totum sua phama per orbem,
     20nec siluit forzae cridor ad astra suae.
Non multum tenuit regnum, nec habere cupivit,
     rocca valoroso sat fuit una viro.
Nux erat in summo rapae fundata colengo,
     quae busa Myrnucae rocca superba fuit.
25Hinc sibi composuit nomen Myrnuca decenter.
     Myrnucam Myrmix cum nuce iuncta facit.
Sed quia de paribus semper furor invidus exit,
     gestibus invidit, Siccaborone, tuis.

Dudum cartellos in te per ubique tacarat,
     30ut seu tu mundo, seu foret ipse prior;
at tu sprevisti secum brigare superbus,
     cum sis rex, et cum rege sit ille minor;
unde raquistandi regnum sibi voia venivit,
     quo tibi certandi scusa niuna foret.
35Ante senatores Formicas venerat ille,
     cui data communi laude bachetta fuit.
Se prius indignum tanti accusavit honoris,
     mox tamen impresae cingitur ille datae.
Formicarum ingens bellaxque exercitus arma
     40induit, et Moscas contravenire parat.
Ponitur in punto campus, gens, tela, cavalli,
     banderae, lanzae, busa metalla simul.
Sed quia per varios audit rex ipse spiones:
     quinque coronatos castra menare viros,
45non audet tantae se impresae accingere solus,
     at petit antiquae regibus arma lighae.
Quattuor acciti reges cito tela parecchiant,
     perque Alpes veniunt agmina, perque fretum.
Prima Pedocchiorum comparsa est zurma bravorum,
     50quos rex a Cutichae clymate Furfa guidat.
Armant hi duris tegnae sua corpora crustis,
     Zanninumque fabae quisque cavalcat equum.
Caganiellus item Formicis portat aiuttum,
     qui Pulicum caricas ducit otanta rates.
55Boscosam sub iure suo tenet ipse Lasaenam,
     eius et imperio sylva canesca datur.
Gens haec atezatrix leggiadro corpore saltat,
     vincit et aethiopas bruna colore nigros.
Eius ab humana vix ungue corazza foratur,
     60Orlandi ut fuerit scorza fadata minus.
Venerat et Cimex, Putrifola nomine, qui rex
     totum Lettiriae per mare sceptra tenet.
Gens sua Lympirides equitat, quae nocte vagantur,
     itque coruscantes nocte cagando focos,

65unde Cagafocos stirps Cimica nominat illos,
     atque cavallazzos eligit esse suos.
Muschifur hic etiam Ragnorum maximus est rex,
     cui smisurati forma gigantis erat.
Ipsius officium est muraias condere fortes,
     70condere trinceras et casamatta simul;
it pedes, atque suos pedites facit ire gigantes,
     crura caminandi sunt quibus apta diu.
His igitur simul addunatis, mira tenetur
     ordinanza, velut pratica banda solet.
75Granestor, nec non quaevis Formica, Locustas
     spronat et his Moschae contremit agmen equis.
Iam mare Sanguileo Pulicum calcabat, et alta
     aequora, quae velis tota coverta fremunt.
Ipse suis mundum privarat Apollo cavallis,
     80nec dare lusores vult bona luna suos.
Aeolus en valido rallentat fraena Siroccho,
     claraque fumanis turbulat astra suis.
De quibus ille fero cum turbine saltat in undas,
     spernazzatque nigras impetuosus aquas.
85Ut sua natura est, pelagus sotosora butatur,
     pascit castrones nigra per arva suos.
Sanguileo clamat: — Quam das, o nauta, novellam? —
     Respondet: — Mi rex, prava novella datur.
Non hoc spero equidem garboio prendere portum,
     90non si mi faciat Iuppiter ipse fidem. —
Talibus auditis, tollit Moschaea cridorem,
     nam timet insano quisque perire freto.
At magis undosas montagnas aequor inalzat,
     fitque procellosi strania danza chori.
95Nocchieri affrettant mollare, tirareque chordas,
     sollicitos vitae mors fugienda facit.
Quisque gubernator male scit manegiare timonem;
     ars, ubi ventorum fit violenza, perit.
Millibus in squarzis operantur vela nientum,
     100Nec disgroppari quaeque ritorta potest.

Saepe simul naves urtant, spezzantque vicissim,
     et linquunt tabulas per freta larga suas.
Unde marinari iam temnunt iussa paronum,
     quaeritur at vitae scampus ubique suae:
105qui brancat tavolam, qui remum, quique coëllum.
     qui despoiata veste nodare parat.
Hac, illac, fustae balzant, grandesve caracchae,
     huic temo, huic velum, spiccus huic arbor erat.
Sanguileo flexis et Scannacavalla zenocchis
     110stabant, unde suis vota tulere deis.
Sanguileo favae vult sacrificare Zaninum,
     cuius sit pellis digna gonella Iovi.
Scannacavalla duos Serapicas, tresque Pedocchios
     Myrpraeda, et magnae busta Cosinus Apis.
115His etenim sperant votis rehavere bonazzam,
     nulla sed his votis chinat orecchia deûm.
Unius ob causam scelerati nempe guereri,
     mitigat iratos nulla preghera Ioves.
Siccaboronus is est, qui solus despicit undas,
     120seque facit beffas aequore posse mori.
Solus dispresiat coelum, tonitrumque menazzat,
     solus in instanti morte petezat aquas.
Biasmat eos, qui sic genibus fant vota pigatis.
     Imo Iovi zurat: velle scanare Iovem.
125Saepe ficas coelo monstrat, scopritque culamen,
     saepe travaiatum percutit ense fretum.
Fortius unde illud percussum mugit, et altis
     bagnat hiperboreum saepe Booten aquis.
Horrendos offensa tonos dant nubila sursum,
     130mox aperit gravidos imbre ruente sinus.
Siccaboronus opem vult navi tradere solus;
     dumque studet cordas solvere, frangit eas.
Quando comandabat, si non obeditus ab altris
     praestus erat, miseros praecipitabat aquis.
135Non dicit — Guarda, — sed buttat in aequora multos,
     hac libare suam noverat arte ratem.

Illa tamen duro spezzatur denique scoio,
     absorbetque ingens rupta carina fretum.
Sed quid? deventat magis ille, magisque superbus,
     140sit licet in grembo mortis ad usque gulam.
Grande vinazzolum subito abbrazzaverat uvae,
     quo sua sostegno vivere vita potest.
Non tamen interea, dum crura et brachia menat,
     turpia desistit dicere verba deis.
145Dat pugnos, calzosque mari, tutavia natando,
     vultque ad despettum mortis abire foras.
Mors desperatum timet assaltare gigantem,
     qui mortem morti tradere velle bravat.
Unde gaiardorum columen finaliter undis
     150se cavat, et magnam liber it extra brigam.
Vult plus quam maium, giurat, chiodumque piantat
     infima Plutoni tollere, celsa Iovi.
Vultque governa maris Neptuno prendere, vultque
     hos super imperios unicus esse deus.
155Vult sua sit coniux Pallas, sit serva Diana,
     et iam facta vetus sit rofiana Venus.
Vult quoque Mercurium doro appicare sogheto,
     cuius ad officium Mars manigoldus erit.
Solus it armatus, cui stat samitarra galono,
     160quam duro ex hominis cuderat ungue Sterops.
Nullis fortunae percossis ille pigatur.
     sola sed ah stimulat viscera magra fames.
Non Leo sic vacuis cridat peragrando budellis,
     quum capitat griffis bestia nulla suis,
165ut flos heroum sforzatur ventre famato,
     saepe grave in nuda sternere corpus humo.
Tandem longe videt summae fastigia turris,
     ad quam sollicitos frettat habere pedes.
Turris haec altus erat fungus, qui sydera toccat,
     170multaque sub tundo culmine rura coprit.
Quattuor hic Pulices armato corpore stabant:
     nam Formicarum sat prope campus erat.

Pinguis in aguzzo rostitur Lendina speto,
     quam coquit ardentis copia multa paiae.
175Expectant illi quod sit bene cotta lecardi,
     statque super cagolam mensa parata caprae.
Non procul est vini grossissima butta racentis,
     cum qua iuxta focum iam squaquarare parant;
scilicet ex uvis albanis nobile granum
     180praestus adocchiatum Siccaboronus habet.
Introit audacter, velut est usanza gaiardi,
     et movet aspectu talia dicta bravo:
— O compagnones, vobiscum ducor a coenam,
     me vester quoniam rostus odore tirat. —
185Unus respondet: — Non hic, compagne, taverna est;
     albergum quaeras in meliore loco. —
Siccaboronus, apro similis, iam ferbuit ira,
     totaque de colera fazza bianca venit.
— Per stygiam — dixit — dabitis coenare paludem.
     190Gentilezza negat quod dare, forza dabit. —
Cui responderunt: — Per forzam tollere vis ne? —
     Siccaboronus: — Ita, sufficientus ero. —
Non supportarunt Pulices ea verba superbi,
     dant subito chiappum, telaque nuda piant.
195Siccaboronus, habens animum dextramque paratam,
     fulmineo vacuat protinus ense fodrum.
— A trincatores! — inquit, — gens apta tavernis,
     nil timeo vestras, trista canaia, minas. —
Sic ait et spadam vibrans hic praestus et illic,
     200hos sibi lontanos brachia quinque tenet.
Circundant illum Pulices saltonibus altis,
     sed quantum extendit se daga, retro tirant.
Ursa famata paret mastinos intra cagnazzos,
     exiguum nec adhuc perdidit ille pilum.
205Nullo se pacto sgomentat, quattuor inter
     saltantes Pulicos, maximus ille baro.
Imo caneggiatus, mistas cum sanguine bavas
     dum vomit, hostiles fat retirare pedes.

Quoque magis retro vadunt, magis ante ficatur
     210vir, nec terreni perditur onza sui.
Unus at ecce Pulex dardum de longe balanzat,
     scilicet ereptum Muris ab aure pilum.
Siccaboronus habet lyncis bellando vedutam,
     saltat et a colpo retro it, inde subit.
215Nunquam vista fuit leonessa velocior illo,
     quum simul indretum, quum simul ante salit.
Perstringit spallam Pulicis fendente sinistram,
     et calat in dextrum spada taienta latus.
Ecce ruunt terrae patefactis viscera panzis,
     220itque diabolicas umbra trovare casas.
Nec se contentans unam hanc monstrasse prodezzam,
     ad coelum salto se levat octo pedes.
Se levat octo pedes Mussati, Siccaboronus,
     atque aliam rutilo spiccat ab ense provam.
225Dum calat e coelo, Pulicem male tractat un altrum,
     quem medio capitis vertice spada ferit.
Non elmus durat, quamvis sit gussa lupini,
     millibus in pezzis longe tridatus abit.
Totum se abscondit tenera in ventralia ferrum,
     230sic duo iam Pulices tartara nigra petunt.
Tertius ecce Pulex incautum Siccaboronem
     post cuppam chioccat falsus, et ille cadit.
Ille cadit, sed non aliter sua gamba resurgit,
     quum tangit duram sgonfia balla petram.
235Inde magis factus colerosus, tartarus heros
     nettum roverso truncat utrumque genu.
Ultimus expavit, scapolat saltonibus inde,
     quem desdegnatur mens generosa sequi.
Elevat orgoium, post unum currere temnit,
     240sed vadit longam pro satiare famem.
Incipit ante focum rostitam mandere Lenden,
     omnia cum totis carnibus ossa vorat.
Mox uvae granum tribiani siccat afattum,
     et vino tandem factus alegrus abit.

245Sanguileo iam iam tota cum classe suorum
     sub valida portum coeperat arce Chyni.
Est Chynus arx Pulicum fortissima versus Arognam,
     Sanguileo tamen hanc prendit et igne brusat.
Hinc abit, huncve sequens exercitus omnis arivat,
     250flumen ubi Vermer cum Brue iungit aquas.
Urbs ibi Crappa sedet fluviorum meza duorum,
     Crappa caput mundi, metropolisque Brugi.
Urbs ea non altrum est quam morti testa cavalli,
     qua sunt pallazzi mille, tre mille casae.
255Illam Sanguileo vult expugnare, sed intus
     Ragnorum princeps Muschifur arma tenet.
Stat pro Formicis, nec vult dare moenia Moschis
     Muschifur, aguaitis valde provista suis.
Condiderat largum sibi gens Ragnina stecatum,
     260quem nihil aut pocum Mosca forare potest.
Ter centum vigilant noctesque diesque Pedocchi
     semper, et in muris — Fa bona guarda — cridant.
Sanguileo grossos tamen illuc trare canones
     mandat, ut urbs seu vi sit presa sive dolo.
265Artelaria data est in curam Scannacavallae,
     si per forza intro forsitan ire potest.
Mirpredae officium datur heminare cavernas,
     si quoque per fraudem praendier illa valet.
Est proprium Moschae maioris, sive Tavani,
     270impete Ragnorum castra forare suo.
Unde Tavanorum impresa est iuncta tyranno,
     cingere bombardis pergama grossa cavis.
Myrmicaleonis etiam data gentibus est ars,
     propria furtivis antra cavare dolis.
275Qua propter Myrpraeda, suus rex atque monarca,
     curat in obscura nocte forare busos.
Muschifur at vigilans capitanius omnia scoprit,
     omneque dissegnum hostis inane facit.
Iamque trapassarat constructo ponte canales
     280Sanguileo, et circum sederat urbis agrum.

Scannacavalla die sbombardat, nocte terenum
     Myrpraeda evangat, Mustibibaxque spiat,
namque hic Mustibibax ille est, qui Siccaboroni,
     multibus in factis signa tremenda tulit.
285Artelariarum mandatur guarda Cosino,
     sat bene Zenzalis convenit illa suis.
Proprietas propriae Zenzalae traditur, ut non
     dormiat, utque alios non reposare sinat.
Moscarum Grillis acies imposta legeris,
     290saepe imboscatis aut capit, aut capitur;
sed iam obsessis mancat vituaria Ragnis,
     omneque portandi circa stopatur iter.
Muschifur excelsa signum de turre palesat:
     nunc fumo potum, nunc petit igne cibum.
295Non procul ad littus fossae, Granestor acampat,
     quo soldatorum facta resigna posat.
Viderat accortus signum, noratque bisognum,
     illico Myrnucae quae facienda iubet.
Mille cariazzos, Scaravazzos nomine, cargat,
     300multaque per fluvium Vermeris esca natat.
Mittuntur centum nonantaque grana ceserchiae,
     atque masinatae septuaginta fabae.
Multaque praeterea sunt missa salumina carnis,
     quae fuit ex grassis facta Ranabotolis.
305Haec ea dum vadunt, accompagnante Putriffa
     Cimice cum multo, zarda scoperta fuit.
Zarda palesatur tradimenti denique magni,
     quo fuit a prigolo Crappa levata gravi.
Inter Pedocchios testae, stantesque camisis,
     310ad quorum guardam grossa muraia datur,
accidit ut secum Pedocchi mille polini
     susciperent vicibus talia dona suis.
Hos quidam Cimex stipulatus, nomine Puzzor,
     corrupit, spondens quinque vel octo pagas,
315dummodo nocte velint aut sursum trare Tavanos,
     auxiliatrices dentque tirando manus,

aut scintinellas cuiusdam turris habentes,
     curent ut manibus porta stet una suis.
His Rodipollaster fuerat capitanius, omni
     320plus Gaino falsus, plusque Sinone duplex.
Ipse, spionandi pratighissimus arte, giganti
     Muschifero se se protulit ire spiam.
Vult quoque pro patria servanda temnere vitam,
     vult, inquam, modo sit patria salva, mori.
325Tali sub manto, tali sub veste ribaldus,
     pessima taiantis fata rasoris habet.
Namque secutura debebat nocte Tavanis
     Crappa dari, et summos igne strinare deos.
At quia caecus amor cogit secreta fateri,
     330nec fert groppatam foemina quaeque gulam,
Roddipolaster, amans ingenti ardore Cigalam,
     huic traditoreschae fraudis aprivit opus.
Illa suae matri retegit, materque marito,
     cunctaque Muschifero nuntiat ille suo.
335Prenditur infelix, cruciatur, scarnificatur,
     squartatusque sua carne satollat aves.
Sanguileo interea, Moscha referente spiona,
     senserat ut Ragnis vecta sit esca magris.
Tunc Moschinorum subitus sex millia contra
     340expedit, hisque novum donat habere ducem.
Siccaboronus adhuc non huc apparet, et huius
     magnus Mustibibax logotenentus erat.
Supra Panarottos sellae buttantur, et ingens
     it Moschinorum sub duce banda novo.
345Pergitur ascoso cursu, parlatque niunus,
     sub pedibus feltrum quisque cavallus habet.
Non procul en densis cum boschis ripa trovatur,
     foltaque de ortighis sylva, grataque culis.
Hanc uno compiere die staffetta nequiret,
     350seu sit Testudo, sive Limaga celer.
Quam scondirolam dux accortissimus intrat,
     nam fuit aguaitos apta coprire novos.

Dux iam Cimicibus procul adventantibus, ipse
     stat chetus, ac alios fat quoque stare chetos.
355Iamque sonaiorum strepitu properare bagaios
     audit, et hos panis copia magna gravat.
Non latet ulterius, bellus dum zettus habetur:
     — Arma — sprovedutus personat, — arma — cridat.
— Arma — cridant omnes, — carn, carn, ammazza canaia; —
     360postque bravarias, tela, manusque menant.
Illico Putrifolae mens consternata stupescit,
     quum sibi tot lanzas currere contra videt.
Attamen, ut melius potuit, simul agmen adunat,
     fatque cariazzos retro tirare graves.
365Expedit ad regem subitam Granestora postam,
     qui sibi quam curto tramite donet opem.
Inde Cagafogum toccans sperone cavallum,
     Cimiceos animat voce furente viros.
Ingentem villum, Cingiari a fronte revulsum,
     370bassat et adversum Mustibibaca petit.
Mustibibax minus hunc refugit, sed pronus arestat,
     atque valorosus contrus utrinque fitur.
Hic Panarottus equus, nec non Cagafocus, atroces
     se simul inculant, se simul inde levant.
375Coelum antennarum tronchi petiere supremum,
     mox cavat hic brandum, sfodrat et ille stocum.
Caetera gens etiam variis se incontribus urtant,
     fractaque lanzarum sylva per astra volat.
Qui manet in sella, qui non manet, unus amazzat,
     380unus amazzatur, nemoque nascit ibi.
It fragor armorum coelo, confusio vocum,
     alta nigrant sabiis, bassa cruore rubent.
Tandem Mustibibax, numero superante, manebat
     vincitor, unde parat Cimica turba fugam.
385Rex sed avisatus nuper Granestor arivat,
     mirum quam subitus, quam fuit ille celer!
Claudius Hasdrubalem cum fretta quippe minori
     cursus asaltavit, stravit et arma tulit.

En Granestor adest, exercitus ecce secutus,
     390tollere Mustibibax cogitur inde pedem.
Ad totam scapolat briliam, revocatque sequaces,
     ut salvet proprios, bon capitanus, equos.
Optime cuncta tenet drittae sentiria stradae,
     quam ve potest curto tramite, sgombrat iter.
395Iugiter incalzat persona Granestoris illum,
     ad passumque agiles praesto traversat equos.
Sex Formicarum squadras Myrnuca legeras,
     qua fors Mustibibax transeat, expediit;
nec suus indarnum pensavit talia sensus,
     400hostibus en tandem cingitur, itque presus.
Omnia Sanguileo sentit, sentitque nemigos
     non procul a castris ponere castra suis.
Protinus insemmam squadrones contrahit omnes,
     mandat et in proprio quemque sedere loco.
405En sed hoc in medio totius alegra levatur
     vox campi cridans: — Siccaboronus adest,
Siccaboronus adest: pensavimus esse negatum,
     attamen (o bona sors) Siccaboronus adest. —
Illum Sanguileo venientem strictus abrazzat,
     410stringit et abrazzat, ter deciesque basat.
Passatae narratur ei successio guerrae,
     vanaque proditio, Mustibibaxque presus.
Talibus auditis, ignavos clamitat omnes,
     scire nec impresas, dignaque facta ducis.
415Allegat Hannibalem, Pyrrhum, Romaeque Rinaldos,
     omnibus est licitum quos seguitare modis.
Inde superborum princeps, tonitruque furoris
     vult sibi bastonem, vult sibi sceptra dari.
Totius chiedit bastonem, sceptraque campi:
     420non aliter forzas velle provare suas.
Ergo capitanii generalis prendit honorem,
     quodque ultro poscit, regibus ultro datur.
Non hoc Sanguileo, non hoc Myrpraeda negavit,
     Cosinus laudat, Scannacavalla probat.

425Muschifur interea videt alta e turre propinquos
     hostes esse suis, hostibus esse suos.
Praeparat ignivomos hinc sagras, inde canones,
     archibusariae dat loca certa suae.
Vallis erat quaedam, quam Bos impresserat olim
     430corpore, dum tenera forte iaceret humo.
Manserat hic tellus grossi sub pondere ventris
     concava, cui species, formaque vallis erat.
Hic sua Formicae, sua Moschae castra locarunt,
     stantque cagnezatis pro dare signa viris.
435His bombarderae Crappae dominantur ab alto
     colle, nec est Moschis sors ibi tuta satis.
Turribus ex altis huc grana nigerrima vezzae
     dirigit, et Moschis maxima damna facit.
Siccaboron tantae scontrat se impressa ruinae,
     440seque gabiottis cingit ubique novis.
Est animalorum quaedam fortissima razza,
     quos Porcellettos itala lingua vocat,
ex illis dico, qui se quandoque rotundant
     ceu Pater nostros, sint licet absque buso.
445Hos iungit veluti Bufalos moschineus haeros,
     subque uno stimulat millia para iugo.
Strassinatur enim lombardae machina quaiae,
     torrida quae dudum lumine solis erat.
Plena ceresarum duris ex ossibus extat,
     450qui stant ut scopuli, quos nihil unda movet.
Siccaboron tale hoc dedit illa in parte reparum,
     qua sua bombardae ferrea poma dabant.
Multa ceresarum post ossos turba latebat,
     cumque archibusis tif taf ubique sonat.
455Ecce sed intantum stendardi utrinque levantur,
     banderaeque tremunt mille, bofante noto.
Hinc sua Siccaboron, sua dividit inde Granestor
     agmina, Myrnucae nam nova cura datur.
Myrnucae nova cura datur sfidare nemigum,
     460velleque cum solo Siccaborone brigam.

En venit armatus bardatam supra Locustam,
     perque acies hostis sicut araldus abit.
Ipse cruentatimi fert guantum in cuspide lanzae;
     quo viso, horribili corda pavore tremunt.
465Hunc iacit ante pedes regis moschensis, et inquit:
     — Nunc duo, Sanguileo, foedera pono tibi.
Vel dux Siccaboron mecum combattere voiat,
     totaque sit per nos quaestio facta duos;
vel crudelis atrox hodie giornata fiatur,
     470qua seu tu primus, sive Granestor erit. —
Siccaboron praesens, dum talia sentit, avampat
     ore foco, et colerae verba dat aspra suae.
— Non ego Siccaboron, toto celeberrimus orbi,
     qui de Membrotti semine duco genus,
475non ego Myrnucam dignarem, qui mihi nasum
     fazzolo, et retro tergeret ore busum.
Guarda mò, si tecum vellem, rofiane, duellum
     prendere, si mortum famme stimare velim. —
Sic ait, et voltans humeros responsa refudat,
     480illeque praecipitans in sua castra redit.

Questa voce è stata pubblicata da Wikisource. Il testo è rilasciato in base alla licenza Creative Commons Attribuzione-Condividi allo stesso modo. Potrebbero essere applicate clausole aggiuntive per i file multimediali.