< Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu
Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta.
178 quatuor problematum contra nuntium sidereum

[[Categoria:Pagine che usano RigaIntestazione|Le opere di Galileo Galilei III.djvu{{padleft:179|3|0]]rum, non infimum usum futurum esse, in illos exercendo, excruciando et perturbando, qui, ut tu, nimis superstitiose, minimas etiam in caelo scintillas ad effectus particulares applicare conabuntur, atque hominum liberae imperare voluntati velint. Miror, te fatidicum hominem, potius non animadvertisse, unam Nuncii observationem esse manifeste contra iudiciariorum axioma quoddam, qui putant multum posse in nati genitura circa oculorum passiones stellam nebulosam Praesepe, cum ipsa veluti lumine orba sit; at Nuntius qui observavit illam non esse unam stellam, sed congeriem stellularum lucidissimarum, ab huius mali hominis metu liberavit posteros.

Finis.

Ego Fr. Vincentius Panhormitanus, Regens Studii Patavii, vidi hoc opus diligenter nihil continere contra fidem nec contra Principem seu bonos mores, ideo meo iudicio imprimendum fore.


Stante suprascripta attestatione, conceditur ut imprimantur. Fr. Angelus de Arimino, Vic. Sancti Officii Paduae.

Imprimatur. Octavius Livellus pro Serenissima Republica Veneta.

    Questa voce è stata pubblicata da Wikisource. Il testo è rilasciato in base alla licenza Creative Commons Attribuzione-Condividi allo stesso modo. Potrebbero essere applicate clausole aggiuntive per i file multimediali.