Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
110 |
[[Categoria:Pagine che usano RigaIntestazione|Vita di Dante, Petrarca e Boccaccio.djvu{{padleft:122|3|0]]tatus diutius perscrutaretur (33) atque propterea in maixmo honore apud omnes fere orbis terrarum gentes quemadmodum supra diximus haberetur demum vitam solitariam utpote huiusmodi humanarum ac divinarum rerum studiis accommodatiorem adamavit proinde ceteris omnibus mundi pompis et honoribus posthabitis in euganeis collibus non amplius quam decem millia passuum a patavio urbe distantibus se in otium contulit: ubi et domum parvam solitudinis gratia instruxit et aliquot oliveta nonnullasque vineas parvo emptas adiunxit. In hoc tam opportuno atque accommodato loco studiis suis usque ad extremum vite longius versatus multa memorie mandavit: de quibus omnibus antequam mentionem faciamus formam (34) et habitudinem corporis et domesticos mores eius parumper enarrare satius esse censemus: forma eius ita decora fuisse dicitur ut per omnem etatis partem maestatem quamdam preseferre (35) videretur: nam preter singularem quamdam corporis pulcritudinem hilari facie (36) gravitate condita et statura procera adeo ornabatur ut precipuam ac censoriam persone dignitatem visentibus demonstraret. Ad naturalem quoque gravitatem acerba et immatura in adolescentia canities accedebat quod licet ipse ab initio moleste ferret seipsum tamen preclarorum virorum exemplis consolabatur quibus adolescentibus hoc idem contigisset siquidem et nume incanamenta et virgilii iuvenis barbam candidiorem (37) et domi-