Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
330 | carminum |
[[Categoria:Pagine che usano RigaIntestazione|Ariosto-Op.minori.1-(1857).djvu{{padleft:359|3|0]]
Herculeus iuvenis patriâ quos misit ab urbe,[1]
Quod pulchri fuerat nobis impune tulere,
Externoque decus nostrum iunxere marito.
Dure Hymen, Hymenæe piis invise Latinis!
Ut qui perpetuis viret ortus consitus umbris,
Mobilibusque nitet per quadrua compita rivis
Laudetur licet Ideæ sub sydere capræ,
Seu cum Libra oritur, seu cum sata Sirius urit,
Est tamen, egelidos Tauro referente tepores,
Gratior; erumpunt tum lento e vimine frondes,
Tum pingunt variis decorantque coloribus herbas
Liliaque, violæque, rosæque, brevesque hyacinthi:
Sic quae regali fulsit Ferraria cultu,
Ædibus aut sacris, aut auctæ molibus urbis,
Aut mage privatis opibus, luxuque decenti,
Vel studiis primum ingenuis iuvenumque, senumque,
Nunc pulchra est, nunc grata magis cum, Borgia, tauro[2]
Vecta tuo, referes auratis comibus annum.
Vere novo insuetos summittit terra colores,
Herculeique nitent nativis floribus horti;
Arte tibi qua quisque valet blanditur honestâ,
Et nos, qui teneris Musas veneramur ab annis,
Alternis lætos numeris canimus Hymenæos.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades o Hymenæe.
Dure Hymen, Hymenæe piis invise Latinis,
Qui potes e lachrymis miserorum auferre parentum,
Ardentique viro trepidam donare puellam,
Et procul a patriâ longinquas ducere ad oras;
Dure Hymen, Hymenæe piis invise Latinis!
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades o Hymenæe,
Qui cupido iuveni cupidam sociare puellam
Tendis, qui tacitos quaestus miseraris amantum;
Qui nympham haud pateris viduo tabescere lecto,
Longinquasque urbes geniali fœdere iungis.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades o Hymenæe.
O quondam gratae pulchro candore puellæ,
Quæ phaëthontei colitis vada conscia casus,
- ↑ Si è già detto altrove che Alfonso vide la sua moglie Lucrezia per la prima volta allorchè, recandosi a Ferrara, venne da lui incontrata a Malalbergo. V. la no. 2, a pag. 275.
- ↑ Si allude all’impresa di Lucrezia Borgia (le imprese si scelgono per lo più col consiglio di gente letterata), che appunto era un toro.