Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
356 | carminum |
[[Categoria:Pagine che usano RigaIntestazione|Ariosto-Op.minori.1-(1857).djvu{{padleft:385|3|0]]
XXII.
DE PUELLA.
Hasne rosas, an te vendes, an utrumque puella,
Quæ rosa es, atque inquis vendere velle rosas?
XXIII.
DE EADEM.
Vendere velle rosas, inquis, cum sis rosa: quæro
Tene, rosasne velis, virgo, an utrumque dare?
XXIV.[1]
DE LUPO ET OVE.
Fœtum invita lupæ, sed iussu nutrit herili,
Et sua lacte suo pignore fraudat ovis;
Scilicet ut meritam bene de se perdat adultus:
Mutare ingenium gratia nulla potest.
XXV.
DE BARDO POETA.
Cuncta memor recitat quæ pangit millia Bardus
Carmina; nulla tamen scribere Bardus ait.
Si[2] verum est, bene, Paule, facit, qui perdere chartam
Nolit, cum mentem perdere sat fuerit.
XXVI.
DE VENERE SE ARMANTE.
Arma, Venus, Martis sunt hæc: quid inutile pondus,
Mortali bellum si meditare, subis?
Nîl opus est ferro, ferri cum nuda potentem
Exueris spoliis omnibus ipsa Deum.