< Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu
Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta.
110 iuvenilia.

[[Categoria:Pagine che usano RigaIntestazione|Le opere di Galileo Galilei I.djvu{{padleft:113|3|0]]tur ex p.o De anima 64, ubi ait Aristoteles, rectius dici hominem intelligere per animam, quam animam intelligere, quamvis anima intellectiva sit forma immaterialis: ergo pari ratione rectius diceremus, caelum agere in inferiora per intelligentiam, quam intelligentiam esse ipsam primam causam quae agit. Confirmatur haec eadem ratio ex anima rationali: nam haec est forma non inhaerens materiae[1]; immo etiam multi existimant, secundum Aristotelem esse tantum assistentem, ut Averrois, et tamen nunquam Aristoteles ita loquitur de anima rationali sicut de intelligentiis; nam docet quidem posse separari, non tamen esse omnino extra magnitudinem; unde videtur Aristoteles indicare, intelligentias esse magis separatas a materia quam animam rationalem. Confirmatur demum: quia toties videtur dubitare Aristoteles de anima rationali an sit forma, ex eo solum quod intelligit, quamvis per phantasmata[2]: et tamen nunquam dubitavit, an intelligentia esset forma caeli; cum tamen ibi sit maior ratio dubitandi, quia operatio illius, idest intellectio, non solum subiective sed ne obiective quidem pendet a corpore. Ex quibus patet, Aristotelem exitimasse, intelligentiam non esse formam.
Docet, 2o, Aristoteles, intelligentias esse immobiles etiam per accidens: quod colligitur ex 8 Phys. 52, ubi habetur, quod in movendo movetur per accidens, non posse movere aeterno tempore; ex quo loco patet, intelligentias non esse formas, quia forma movetur per accidens ad motum corporis. Respondent adversarii, ex hoc loco colligi solum, intelligentiam non esse formam inhaerentem[3] materiae: haec enim movetur per accidens. Contra, primo: Aristoteles, 2o Topicorum c. 3o, arguit contra ponentes ideas immobiles: Ideae sunt in nobis; sed, motis nobis, omnia moventur quae sunt in nobis; ergo [etc.]: et tamen certum est, ideas non inhaerere[4] materiae et esse separatas: ergo [etc.]. 2o: anima rationalis est forma immaterialis; et tamen per accidens movetur ad motum corporis: ergo [etc.]. 3o: intelligentia est forma informans; ergo communicat actum suum caelo[5]: sed compositum illud, habens actum intelligentiae[6], movetur: ergo simul per accidens movetur actus[§ 1]....................................................................

  1. 6. inherens materia
  2. 14. fantasmata
  3. 24. inherentem
  4. 28. inherere
  5. 31. caelum
  6. 32. actu intelligentia

  1. (1) Qui il manoscritto rimane interrotto: di che vedasi l'Avvertimento.
Questa voce è stata pubblicata da Wikisource. Il testo è rilasciato in base alla licenza Creative Commons Attribuzione-Condividi allo stesso modo. Potrebbero essere applicate clausole aggiuntive per i file multimediali.