Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
[[Categoria:Pagine che usano RigaIntestazione|Le opere di Galileo Galilei II.djvu{{padleft:264|3|0]]
LIBER SECUNDUS
in quo agitur de motu accelerato.
Quae in motu aequabili contingunt accidentia, in praecedenti libro considerata sunt: modo de motu accelerato pertractandum.
Et primo, definitionem ei, quo utitur natura, apprime congruentem investigare atque explicare convenit[1]. Quamvis enim aliquam lationis speciem ex arbitrio confingere, et consequentes eius passiones contemplari, non sit inconveniens (ita, enim, qui helicas[2] aut conchoidas[3] lineas ex motibus quibusdam exortas, licet talibus non utatur natura, sibi finxerunt, earum symptomata[4] ex suppositione demonstrarunt[5] cum laude), tamen quandoquidem quadam accelerationis specie in suis quibusdam motibus, gravium scilicet descendentium, utitur natura. Eorundem[6] speculari passiones decrevimus, si eam, quam allaturi sumus de nostro motu accelerato definitionem, cum motus naturaliter accelerati essentia congruere contigerit. Quod tandem, post diuturnas mentis agitationes, reperisse confidimus; ea potissimum ducti ratione, quia symptomatis[7], deinceps a nobis demonstratis, apprime respondere atque congruere videntur ea, quae naturalia experimenta sensui[8] repraesentant. Postremo, ad investigationem definitionis motus naturaliter accelerati nos quasi manu duxit animadversio moris atque instituti ipsiusmet naturae in ceteris suis operibus omnibus, in quibus[9] exercendis, mediis uti primis, simplicissimis, facillimis, consuevit. Neminem enim esse arbi-