< Pagina:Le rime di M. Francesco Petrarca I.djvu
Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta.

DEL PETRARCA. lxvix

[[Categoria:Pagine che usano RigaIntestazione|Le rime di M. Francesco Petrarca I.djvu{{padleft:68|3|0]]ram deposuit, ut res meas ageret, obligatum me confiteor in centum & trigintaquatuor ducatis auri, & solidis xvi. quos expendit utilitatibus meis: & multo amplius: sed, facta ultimo inter nos omnium ratione, dictae quantitatis sibi debitor remansi: quam si ante acceperit, (sicut spero cito facere) bene erit: alioquin volo, quod heres meus ante omnia sibi satisfacere teneatur: de quo debito chirographum meum havet, quod restituat heredi meo ipse Lumbardus[1]. Item lego ipsi Lumbardo scyphum meum parvum rotundum argenteum, & auratum, cum quo bibat aquam, quam libenter bibit, multo libentius, quam vinum: Presbytero autem Joanni Abocheta, costodi Ecclesiae nostrae, Breviarium meum magnum, quod Venetiis emi pro pretio librarum centum: ea tamen lege illud ei dimitto, ut post eius obitum remaneat in Sacristia Paduanae Ecclesiae ad obse-

  1. O Regina lucis almae siderum,
      Intacta parens, puerpera virgo,
      Salutisque nostrae digna propago,
      Parce, jam parce, mitissima, quaeso:
      Hanc animam Christo redde, benigna;
      Et miserere canentis Osanna.

    Hoc Epigramma, lector, implorat, huic saxo commodes animum; Deumque ultro ignoscere reges vatis Petrarcae auditori Lombardo Patavino, qui diem suum clausit extremum MCCC nonagesimo, Die XI, Mens. Aug.
Questa voce è stata pubblicata da Wikisource. Il testo è rilasciato in base alla licenza Creative Commons Attribuzione-Condividi allo stesso modo. Potrebbero essere applicate clausole aggiuntive per i file multimediali.